라틴어 문장 검색

cum vero venuste proportionibus et symmetriis habuerit auctoritatem, tunc fuerit gloria architecti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장31)
Fuficius enim nimirum de his rebus primus instituit edere volumen, item Terentius Varro de novem disciplinis unum de architectura, P. Septimius duo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말50)
Amplius vero in id genus scripturae adhuc nemo incubuisse videtur, cum fuissent et antiqui cives magni architecti, qui potuissent non minus eleganter scripta comparare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말51)
namque Athenis Antistates et Callaeschros et Antimachides et Porinos architecti Pisistrato aedem Iovi Olympio facienti fundamenta constituerunt, post mortem autem eius propter interpellationem reipublicae incepta reliquerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말52)
Cum ergo et antiqui nostri inveniantur non minus quam Graeci fuisse magni architecti et nostra memoria satis multi, et ex his pauci praecepta edidissent, non putavi silendum, sed disposite singulis voluminibus de singulis exponere rebus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말63)
itaque de his, ut corpus emendatum architecturae perficiatur, insequenti volumine incipiam scribere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장59)
nam architectus, cum publicum opus curandum recipit, pollicetur, quanto sumptu id sit futurum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말2)
Diognetus enim fuerat Rhodius architectus, et ei de publico quotannis certa merces pro artis dignitate tribuebatur ad honorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장10)
eo tempore quidam architectus ab Arado nomine Callias Rhodum cum venisset, acroasin fecit exemplarque protulit muri et supra id machinam in carchesio versatili constituit, quae helepolim ad moenia accedentem corripuit et transtulit intra murum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장11)
Interea rex Demetrius, qui propter animi pertinaciam Poliorcetes est appellatus, contra Rhodum bellum comparando Epimachum Atheniensem nobilem architectum secum adduxit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장13)
Tum vero Trypho Alexandrinus ibi fuerat architectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장37)
ita eae [victoriae civitatum] non machinis, sed contra machinarum rationem architectorum sollertia sunt liberatae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장50)
in prioribus vero novem de singulis generibus et partibus comparavi, uti totum corpus omnia architecturae membra in decem voluminibus haberet explicata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장52)
ideoque de veteribus architectis Pytheos, qui Prieni aedem Minervae nobiliter est architectatus, ait in suis commentariis architectum omnibus artibus et doctrinis plus oportere posse facere, quam qui singulas res suis industriis et exercitationibus ad summam claritatem perduxerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장60)
Neque enim si Philonem illum architectum, qui Atheniensibus armamentarium fecit, constat perdiserte populo rationem operis sui reddidisse, existimandum est architecti potius artificio disertum quam oratoris fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 62:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION