라틴어 문장 검색

in stuppam semina quae cum conveniunt aut in taedai corpore adhaerent, ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:7)
multaque praeterea prius ipso tacta vapore eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:9)
Nam et deus omnium fabricator aerem quo circumfundimur et cuius spiramus haustu non simplicem habere voluit qualitatem, ut aut frigidus sit semper aut caleat, sed nec continuae siccitati nec perpetuo eum addixit humori, quia una nos non poterat qualitate nutrire de permixtis quattuor fabricatos.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 20:1)
Nec hoc tacebo, quod, cum calor semper generationis causa sit, feminae ideo celerius quam pueri fiunt idoneae ad generandum, qui calent amplius.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 6:2)
Quod fit non alia de causa nisi quod aere qui nobis circumfusus est propter temporis rationem calente frigus in terrarum ima demergitur et aquas inficit quarum in imo est scaturigo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 10:3)
Cur omne dulcium magis dulce videtur, cum frigidum est, quam si caleat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 38:2)
Nam si ignis appareat, scit eum et ante tactum ratio calere:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 19:2)
seu, barbarica cum lampade Python Arsit, in immensas oneres abiere cavernas, Et Phoebi tenuere viam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:30)
At paucos, quibus haec rabies auctoribus arsit, Non Caesar, sed poena tenet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:85)
flammisque severi Illicitis arsere senes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:15)
Phoebeque serena Non aliter, diris verborum obsessa venenis, Palluit, et nigris terrenisque ignibus arsit, Quam si fraterna prohiberet imagine tellus, Insereretque suas flammis coelestibus umbras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:52)
Protinus adstrictus caluit cruor, atraque fovit Vulnera, et in venas extremaque membra cucurrit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:1)
calet omne nocens a Caesare ferrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:28)
Sed castra fugatos Ne revocent, pellatque quies nocturna pavorem, Protinus hostili statuit succedere vallo, Dum Fortuna calet, dum conficit omnia terror, Non veritus, grave ne fessis ac Marte subactis Hoc foret imperium.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:2)
et tempore eodem Transtraque nautarum summique arsere ceruchi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION