라틴어 문장 검색

vitare solis nimium ardorem, continua balnea;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VI De alvo soluta. 1:3)
At qui tarde concoquunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quive propter ardorem aliquem noctu sitire consuerunt, antequam conquiescant, duos tresve cyathos per tenuem fistulam bibant.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VIII Stomacho laborantibus quae agenda sint. 3:1)
sed in iis tamen, in quibus praeter ardorem, nulli dolores, nullus praecordiorum tumor;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 9:2)
Si ardor stomachum urget, aceto cum rosa subinde fovendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 5:2)
Crudum est autem, in quo major quasi venarum motus est et gravitas et ardor et distentio et dolor et rubor et durities;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 40:1)
oculis rubet igneus ardor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice5)
nec doleat damnis, quae devius intulit ardor, nec gemat exustas igne furente domos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam23)
Me dolor incautus, me lubrica duxerit aetas, me tumor impulerit, me devius egerit ardor:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum7)
iam gelidas rupes vivoque carentia sensu membra feris, iam saxa tuis obnoxia telis, et lapides suus ardor agit, ferrumque tenetur inlecebris;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete30)
Quae tibi tum Martis rabies quantusque sequendi ardor erat?
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:24)
iam tristis Erinys sentiat ardores;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:119)
tremulis vibratur in undis ardor et errantes ludunt per caerula flammae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:2)
namque mihi magicae vires aevique futuri praescius ardor inest;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:66)
ac velut infecto morbus crudescere caelo incipiens primos pecudum depascitur artus, mox populos urbesque rapit ventisque perustis corruptos Stygiam pestem desudat in amnes:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:160)
Acrior interea visendi principis ardor accendit cum plebe patres et saepe negatum flagitat adventum;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:144)

SEARCH

MENU NAVIGATION