라틴어 문장 검색

omnes enim formidine perciti militis cum apparatu ambitioso propinquantis, montes petivere Serrorum, arduos et inaccessos, nisi perquam gnaris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 3:2)
quo ita (ut placuit) maturato, Gratianoque apud signa Iovianorum retro detento, cuius aetas erat etiam tum proeliorum impatiens et laborum, Valentinianus ut dux cunctator et tutus, centurias et manipulos capite intecto collustrans, nullo potentium in conscientiam arcani adhibito, remota multitudine stipatorum, speculatum radices aggerum avolavit cum paucis, quorum industriam norat et fidem, praedicans (ut erat sui arrogans aestimator) inveniri posse aliam viam, ducentem ad arduos clivos, praeter eam quam inspexere procursatores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 10:2)
Quibus religione firmatis, egressi, biduumque ad deliberandum quid capessere debeant, sibi concedi clausos petisse asseverantes, in desidiam obsessores traduxerunt, et vigiliis quibus ob securitatem altiore stertitur somno, civitatis aditu reserato iuventus exsiluit velox, passibusque insonis, expeditis mucronibus, repens, cum castra nihil metuentium invasissent, iacentes multos nullis resistentibus trucidarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 8:1)
Denique cum reputaret munimentum celsum et tutum, quod ipse a primis fundarat auspiciis, praeterlabente Nicro nomine fluvio, paulatim subverti posse undarum pulsu immani, meatum ipsum aliorsum vertere cogitavit, et quaesitis artificibus peritis aquariae rei, copiosaque militis manu arduum est opus aggressus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 2:1)
Quo (ut consarcinante nimis ardua) morte multato, aliisque gregatim post occisis, ad ipsius Theodori causam quasi ad Olympici certaminis pulverem pervenitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 25:2)
Et post hunc diebus secutis, omnium fere ordinum , quam nominatim recensere est arduum, in plagas calumniarum coniecta, percussorum dexteras fatigavit, tormentis et plumbo et verberibus ante debilitata, sumptumque est de quibusdam sine spiramento vel mora supplicium, dum quaeritur an sumi deberet, et ut pecudum ubique trucidatio cernebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 40:1)
Ignium enim crepitu dissonisque clamoribus satellites exciti, idque quod acciderat suspicati, carpento veloci impositum regem angusto aditu circumfractis collibus abdiderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 5:2)
Unde residui, tumore iam deflagrante, metuentes ne idem dux virtutis (ut apparuit) expeditae, in primo finium aditu, incursantes cuneos sterneret aut fugaret, vel insidias per silvarum locaret occulta, post multos perrumpendi conatus subinde temptatos in cassum, abiecta pugnandi fiducia, concessionem petivere praeteritorum et veniam, victique ad tempus, indultae foederibus pacis nihil egere contrarium, eo maxime timore perculsi, quod ad tutelam Illyrici Gallicani militis validum accesserat robur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 16:1)
Tertius eorum est ordo, qui ut in professione turbulenta clarescant, ad expugnandam veritatem ora mercenaria procudentes, per prostitutas frontes vilesque latratus, quo velint aditus sibi patefaciunt crebros:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 13:1)
conversus illuc cum exercitu imperator, eadem qua antea fortitudine, semitas ducentes ad ardua quaeritabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 16:2)
docti per proditores et transfugas, potestatum culmina maximarum, et fortunae principalis insignia, thesaurosque Valentis, illic ut in munimento arduo conditos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 2:2)
Omni itaque bellandi apparatu praestructo, adventante vigilia tertia, barbari abolito praeteritorum vulnerum metu, in urbis obseratos aditus multiplicatis ordinibus inundarunt, et obstinatione magna caventium malo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 10:1)
Licinius vero circa Hadrianopolim maximo exercitu latera ardui montis impleverat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 12:1)
quamvis per arduum suis nitentibus, at tamen disciplina militari et felicitate Constantinus Licini confusum et sine ordine agentem vicit exercitum, leviter femore sauciatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 12:4)
Interea cum imperator venatione peracta de Vosego Aquasgrani reverteretur, nuntiatum est ei, Bernhardum nepotem suum, Italiae regem, quorundam pravorum hominum consilio tyrannidem meditatum iam omnes aditus, quibus in Italiam intratur, id est clusas, impositis firmasse praesidiis atque omnes Italiae civitates in illius verba iurasse;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 246:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION