라틴어 문장 검색

Nam 'divus' et 'rivus' et 'clivus' non 'us' syllaba terminantur, sed ea quae per duo u scribenda est, propter cuius syllabae sonum declarandum reperta erat nova littera, quae '' appellabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 3:4)
Nos ergo familiares eius circumfusi undique eum prosequebamur domum, cum inde subeuntes montem Cispium conspicimus insulam quandam occupatam igni multis arduisque tabulatis editam et propinqua iam omnia flagrare vasto incendio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 3:1)
Comes neutiquam territus eo ipso die ad pagum quendam Stoke dictum perrexit, ibique illa nocte castrametatus est super clivum cuiusdam colliculi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:3)
In negotio hoc magno et arduo, consilio et auxilio vestro me iuvate.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 5:10)
ut altera, ab initio ardua et difficilis, desinat in apertum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:17)
Nos certe, aeterno veritatis amore devicti, viarum incertis et arduis et solitudinibus nos commisimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:1)
ut per hoc (quantum conditio humanitatis ac mortalitatis patitur) exaltetur intellectus, et facultate amplificetur ad naturae ardua et obscura superanda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:3)
Attamen in re tam ardua et suspensa, sunt quaedam quae necessario videntur interponenda;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 36:3)
Nostra autem ratio, ut opere ardua, ita dictu facilis est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:1)
nil ab arte, vel hominis opere, arduum, aut in naturam imperiosum et validum, expectari debere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:5)
atque hujusmodi conatus initia scilicet laeta, media ardua, extrema confusa habere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:2)
Nam novas species generare arduum admodum foret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:2)
at species notas variare, et inde rara multa ac inusitata producere, minus arduum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:3)
Sed nulla voluptas aequiparari potest huic ipsi, nempe ut quis stet super clivum excelsum veritatis (collem certe inaccessibem, ubi aer semper liquidus est et serenus), atque inde errores, homines, palantes, caligines, et tempestates in convalle subiacente conspiciat, modo prospectus iste cum misericordia coniunctus sit, non cum timore aut superbia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 2:8)
Invidia autem, more radiorum solis, in clivo ardentior est quam in plano.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION