라틴어 문장 검색

Atque ideo fere prudentes agricolae etiam in aratis collem magis quam vallem stercorant, quoniam, ut dixi, pluviae semper omnem pinguiorem materiam in ima deducunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 7:4)
Atque hoc supremum est aratoris emolumentum percipiendorum seminum quae terrae crediderit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 6:4)
ea nec mansuescit arando, Nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 9:1)
Opus est autem perito ac vigilante exactore, qui ripam erigi iubeat, sulcumque vacuari, ac totum spatium crudi soli cum emota iam terra committi, sicut praecepi priore libro, cum arandi rationem traderem, monendo necubi scamna omittantur, et quod est durum summis glaebis obtegatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 10:3)
namque hoc imitamur arando, ut ait Vergilius, id est etiam pastinando.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 4장 2:5)
Multi tamen ordines ita disponunt, ut per rectam lineam binos pedes aut ut plurimum, ternos inter semina relinquant, transversa rursus laxiora spatia faciant,per quae vel fossor vel arator incedat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 3:3)
Nam in bracchiatis plerumque fit, ut aut crure aut cornibus boum ramuli vitium defringantur, saepe etiam stiva, dum sedulus arator vomere perstringere ordinem, et quam proximam partem vitium excolere studet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 12:3)
atque ita pars ea quae fuerat occupata vel foditur vel aratur, et cum exculta est, eandem vitem recipit, ut altera quoque pars excoli possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 18:4)
Hoc autem genus arbusti ceteraeque omnes arbores quanto altius arantur et circumfodiuntur, maiore fructu exuberant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 4:3)
deinde arando ne coxam bos, aliamve partem corporis offendat, optimum est etiam constitutas plantas circummunire caveis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 11:3)
Sed id minime bis anno arari debet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 12:4)
ideoque arator abominetur, at contra pastor optet herbarum proventum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 2:3)
Unde etiam iumenta et armenta nomina a re traxere, quod nostrum laborem, vel onera subvectando vel arando iuvarent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 4:2)
Quae cum tam varia et diversa sint, tamen quaedam quasi communia et certa praecepta in emendis iuvencis arator sequi debet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 1장 2:6)
Quemadmodum autem bubulcus in arando bovem instituat, primo praecepi volumine.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION