라틴어 문장 검색

utrumque enim in unum exitum cadit, sicut et de calore et de frigore urere dicimus, ut est aut Boreae penetrabile frigus adurat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 928)
non enim vox uda est, sed per udam arteriarum labitur viam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5333)
penetrabile pro 'penetrale' dicitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4818)
nam quod penetrat 'penetrale' dicitur, quod autem penetratur 'penetrabile'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4819)
ne tenues pluviae aut lentae et penetrabiles:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 921)
acrior pro 'acris', ut "iam senior". aut boreae penetrabile frigus adurat 'adurat' et ad solem et ad frigus perti- net:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 931)
'tenuis' autem penetrabilis, quae cito descendit ad venas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 936)
iam vero venae et arteriae micare non desinunt quasi quodam igneo motu, animadversumque saepe est cum cor animantis alicuius evolsum ita mobiliter palpitaret ut imitaretur igneam celeritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 24:4)
Sed cum aspera arteria (sic enim a medicis appellatur) ostium habeat adiunctum linguae radicibus paulo supra quam ad linguam stomachus adnectitur, eaque ad pulmones usque pertineat excipiatque animam eam quae ductast spiritu eandemque a pulmonibus respiret et reddat, tegitur quodam quasi operculo, quod ob eam causam datum est, ne si quid in eam cibi forte incidisset spiritus impediretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:1)
eoque modo ex is partibus et sanguis per venas in omne corpus diffunditur et spiritus per arterias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 138:4)
Huc adde nervos, a quibus artus continentur, eorumque inplicationem corpore toto pertinentem, qui sicut venae et arteriae a corde tractae et profectae in corpus omne ducuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 139:3)
primum enim a pulmonibus arteria usque ad os intimum pertinet, per quam vox principium a mente ducens percipitur et funditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 149:2)
" Haec omnia nondum dixerat, emicuit nervo penetrabile telum vitatumque tamen sinuosa veste pependit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 6:3)
Visum mirabile cunctis, quod iuvenis corpus nullo penetrabile telo invictumque a vulnere erat ferrumque terebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 19:8)
Quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen, Nerei, te veneror:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION