라틴어 문장 검색

in his si qui erraverunt, non deorum natura sed hominum coniectura peccavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 12:10)
Zeno igitur naturam ita definit ut eam dicat ignem esse artificiosum ad gignendum progredientem via.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 57:2)
Atque hac quidem ratione omnis natura artificiosa est, quod habet quasi viam quandam et sectam quam sequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 57:4)
ipsius vero mundi, qui omnia conplexu suo coercet et continet, natura non artificiosa solum sed plane artifex ab eodem Zenone dicitur, consultrix et provida utilitatum oportunitatumque omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 58:1)
utraeque autem crebrae multaeque toto corpore intextae vim quandam incredibilem artificiosi operis divinique testantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 138:5)
Auriumque item est admirabile quoddam artificiosumque iudicium, quo iudicatur et in vocis et in tibiarum nervorumque cantibus varietas sonorum intervalla distinctio, et vocis genera permulta, canorum fuscum, leve asperum, grave acutum, flexibile durum, quae hominum solum auribus iudicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 146:1)
ego enim, quantum auguror coniectura quantaque ingenia in nostris hominibus esse video, non despero fore aliquem aliquando, qui et studio acriore quam nos sumus atque fuimus et otio ac facultate discendi maiore ac maturiore et labore atque industria superiore, cum se ad audiendum legendum scribendumque dederit, exsistat talis orator, qualem quaerimus, qui iure non solum disertus, sed etiam eloquens dici possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 95:1)
Quod carmen artificiosa verborum conclusione aptius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 34:2)
" Movent illa etiam, quae coniectura explanantur longe aliter atque sunt, sed acute atque concinne;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 280:2)
facit enim de se coniecturam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 299:1)
Cognitionis autem tres modi, coniectura, definitio et, ut ita dicam, consecutio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 113:1)
nam quid in re sit, coniectura quaeritur, ut illud, sitne in humano genere sapientia, quam autem vim quaeque res habeat, definitio explicat, ut si quaeratur, quid sit sapientia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 113:2)
Redeunt rursus ad coniecturam eamque in quattuor genera dispertiunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 114:1)
Scilicet nimis hic quidem est progressus, sed ex eo ipso est coniectura facilis, quantum sibi illi oratores de praeclarissimis artibus appetierint, qui ne sordidiores quidem repudiarint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 128:1)
Quoniam igitur omne, quod in controversiam venit, id aut sit necne sit aut quid sit aut quale sit quaeritur, in primo coniectura valet, in altero definitio, in tertio ratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION