라틴어 문장 검색

cum ergo constituta symmetriarum ratio fuerit et commensus ratiocinationibus explicati, tum etiam acuminis est proprium providere ad naturam loci aut usum aut speciem adiectionibus temperaturas efficere, cum de symmetria sit detractum aut adiectum, uti id videatur recte esse formatum in aspectuque nihil desideretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장2)
itaque omnes aedificationum perfectiones, quam habere debeant opportunitatem ratiocinationis, septem voluminibus sunt finitae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 14장8)
Et primum Platonis e multis ratiocinationibus utilissimis unam, quemadmodum ab eo explicata sit, ponam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말9)
Cum hoc ita sit descriptum et explicatum, sive per hibernas lineas sive per aestivas sive per aequinoctiales aut etiam per menstruas in subiectionibus rationes horarum erunt ex analemmatos describendae, subiciunturque in eo multae varietates et genera horologiorum et describuntur rationibus his artificiosis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장29)
is ingenio et industria magna praeter reliquos excellens dictus est artificiosis rebus se delectare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장11)
Est autem aliud genus machinae satis artificiosum et ad usum celeritatis expeditum, sed in eo dare operam non possunt nisi periti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장32)
De hydraulis autem, quas habeant ratiocinationes, quam brevissime proximeque attingere potero et scriptura consequi, non praetermittam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장1)
censet enim artis maxume proprium esse creare et gignere, quodque in operibus nostrarum artium manus efficiat id multo artificiosius naturam efficere, id est ut dixi ignem artificiosum magistrum artium reliquarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 57:3)
Cetera ex astrologia, quos effectus habeant signa XII, stellae V, sol, luna ad humanae vitae rationem, Chaldaeorum ratiocinationibus est concedendum, quod propria est eorum genethlialogiae ratio, uti possint ante facta et futura ex ratiocinationibus astrorum explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 6장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION