라틴어 문장 검색

Cum hoc ita sit descriptum et explicatum, sive per hibernas lineas sive per aestivas sive per aequinoctiales aut etiam per menstruas in subiectionibus rationes horarum erunt ex analemmatos describendae, subiciunturque in eo multae varietates et genera horologiorum et describuntur rationibus his artificiosis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장29)
is ingenio et industria magna praeter reliquos excellens dictus est artificiosis rebus se delectare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장11)
Est autem aliud genus machinae satis artificiosum et ad usum celeritatis expeditum, sed in eo dare operam non possunt nisi periti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장32)
hunc alii rhetoricum syllogismum, alii imperfectum syllogismum vocaverunt, quia nec distinctis nec totidem partibus concluderetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 97:1)
censet enim artis maxume proprium esse creare et gignere, quodque in operibus nostrarum artium manus efficiat id multo artificiosius naturam efficere, id est ut dixi ignem artificiosum magistrum artium reliquarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 57:3)
enthymema ab aliis oratorius syllogismus, ab aliis pars dicitur , propterea quod syllogismus utique conclusionem et propositionem habet et per omnes partes efficit, quod proposuit, enthymema tantum intelligi contentum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 373:1)
nam et syllogismo, si res poscet, utetur et certe enthymemate, qui rhetoricus est syllogismus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 369:1)
cadent ergo in unam controversiam vel specialiter duo legitimi status scripti et voluntatis et syllogismos et praeterea finitio, vel tres illi, qui natura soli sunt, coniectura in scripto et voluntate, qualitas in syllogismo, et, quae per se est aperta, finitio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 186:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION