라틴어 문장 검색

fulget aureus scyphus nec aere defit expolita pelvis, est et olla fictilis gravisque et ampla argentea est parapsis, sunt eburna quaepiam, nonnulla quercu sunt cavata et ulmo.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus6)
haeret lateri letalis arundo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:10)
extremus, volucri qui fixit arundine malum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 20:15)
In medio ramos annosaque brachia pandit ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia volgo Pana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 13:1)
Saevit et infracta luctatur arundine telum eripere auxilioque viam, quae proxima, poscit ense secent lato vulnus telique latebram rescindant penitus seseque in bella remittant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 17:2)
nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes, nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS39)
Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.58)
MenalcasCur non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo, tu calamos inflare levis, ego dicere versus, hic corylis mixtas inter consedimus ulmos?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS1)
Nunc ego - namque super tibi erunt, qui dicere laudes, Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella - agrestem tenui meditabor arundine Musam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.4)
huc ipsi potum venient per prata iuvenci, hic viridis tenera praetexit arundine ripas Mincius, eque sacra resonant examina quercu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS7)
non illum nostri possunt mutare labores, nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus, Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae, nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo, Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.55)
Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vitis conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo sit pecori, apibus quanta experientia parcis, hinc canere incipiam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:1)
Continuo in silvis magna vi flexa domatur in burim et curvi formam accipit ulmus aratri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 5:5)
Pullulat ab radice aliis densissima silva, ut cerasis ulmisque;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:4)
castaneae fagus, ornusque incanuit albo flore piri glandemque sues fregere sub ulmis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION