라틴어 문장 검색

Tandem de hoc diu dubitantibus plurimumque consilii habentibus, et Baldewinum ab ingressu praesidii [0522D] ex toto avertentibus, decretum est utrinque ut Baldewinus cum sociis in valle praestolaretur, et duodecim ex sociis, in quibus confideret, ad arcem suscipiendam praemitteret, qui eam suae ditioni, clavibus serisque sumptis, potenter subjicerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 40:1)
Nec mora, viri duodecim ad arcem suscipiendam electi, armis et loricis induti, praesidium et turrim Amacha intraverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 40:2)
Qui, praemissis aliquibus sociis, Turcos ab arce usque ad locum, ubi Folkeri erant insidiae, pertraxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 44:4)
Boemundus ergo, cujus cor quammaxima invidia et indignatio animi adversus comitem Reymundum mordebat, videns opportunitatem Godefridi discessione et Reymundi absentia, signo cernicinum sociis suis admonitis et conglobatis, turrim, quae ponti Fernae imminebat, in virtute magna assiliit, comitisque Reymundi milites, qui in ea remanserant, bello et sagittariis gravatos, ab arce et urbe ejecit, sicque solus dominium Antiochiae obtinuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 52:8)
alios vero ad arcem fugientes insecuti, combusserunt, et pacifice per tres hebdomadas in ea remanserunt, paucos illic cibos praeter olei abundantiam reperientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:9)
Illic tentoria sua figentes, moram sibi per aliquod tempus fieri statuerunt, donec eadem arx, expugnatis ejus defensoribus, caperetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 62:5)
Dolentes et turbati principes de interitu fratris et commilitonis viri clarissimi, atque reluctatione inclusorum Sarracenorum, disposuerunt montes sub fundamento murorum castri arte sua cavare, ut sic fundamento cum moenibus et muris corruente, gentiles, qui in his vel arce consisterent, simul obruti lapidum tectorumque ruina perirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 62:10)
Econtra comes Reymundus omnibus modis et promissionibus meditatur ut adhuc per aliquantum tempus secum moram facerent, donec aliqua vi vel arte arx et gentiles in ea conclusi caperentur, recensens quomodo Anselmus de Riburgis monte illic occisus ceciderit, et quod plures commilitones sui sint ab iisdem Sarracenis alii morte, alii plagis damnati saevissimis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 72:3)
Sed nequaquam a desiderio et proposito suo eos aliquo blanditiarum molimine vel promissione valens retinere, se suosque in eodem [0532A] loco remanere affirmat quousque arx inimica in ultionem suorum attritorum ruina consumeretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 72:4)
Sed minime eo in prima nec in altera luce reperto, a statione urbis, migraverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:2)
Sed modis omnibus huic professioni abrenuntians, ante turrim David productus, ad terrendos arcis custodes in conspectu omnium ab armigero Baldewini decollatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 10:5)
De hinc jejunio cum processione sancta, litania orationeque finita, coelum jam tenebris operientibus, noctis in silentio deportata est machina per partes, et universa strues mangenarum, ad ipsum locum civitatis, ubi situm est oratorium S. Stephani protomartyris versus vallem Josaphat, in die Sabbati, collocatis tabernaculis in circuitu machinae ab hac statione sublatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 18:1)
In arce vero machinae ejusque coenaculis his constitutis, arietem, post deletas Barbicanas et aequatum vallum, quia tam difficile onus taedium erat amovere, ultro Christiani suo igne combusserunt, [0543D] ne tanti roboris magnitudo conductili machinae esset impedimento.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 22:6)
In ejusdem vero catenae contentione ab intus et [0547B] deforis, ac quinque mangenarum defectione frustra jam deintus jactantium, dux, qui in eminentiore coenaculo arcis obtinuerat mansionem, omne genus jaculorum saxorumque in medium vulgus conglobatorum cum suis intorquebat, et stantes in muro sine intermissione a moenibus arcebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 38:1)
Dux vero fraterque ejus Eustachius, hos urbem jam ingressos intelligentes, extemplo a superiore arce descendentes, mox et ipsi in moenibus consistentes ad opem illorum descenderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 38:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION