라틴어 문장 검색

dimidia et tribus confectis, vigilate atque attente verbum non probum vitavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 13:1)
Propterea Plautus quoque in Bacchidibus dimidium auri dicit, non aurum ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 15:1)
item in Aulularia dimidium obsoni, non dimidiatum obsonium, in hoc versu:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 16:1)
Ei adeo obsoni hic iussit dimidium dari;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 16:2)
in autem dimidiatum diem, non dimidium ' in versu:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 16:3)
Dimidiatum, inquit, digitum, non dimidium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 19:1)
Nam digiti quidem dimidium, digitum autem ipsum dimidiatum dici oportet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 19:2)
Is in disciplinam Protagorae sese dedit daturumque promisit grandem pecuniam, quantam Protagoras petiverat, dimidiumque eius dedit iam tunc statim priusquam disceret, pepigitque ut reliquum dimidium daret quo die causam apud iudices orasset et vicisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 7:1)
Ecqua tandem lex est tam acerba, quae dicat si quis illud facere voluerit, mille, minus dimidium familiae, multa esto;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 38:3)
Ita versatus sum in provincia, uti nemo posset vere dicere assem aut eo plus in muneribus me accepisse, aut mea opera quemquam sumptum fecisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 4:2)
Sed enim cum 'proletarii' et 'adsidui' et 'sanates' et 'vades' et 'subvades' et 'viginti quinque asses' et 'taliones ' furtorumque quaestio 'cum lance et licio' evanuerint omnisque illa Duodecim Tabularum antiquitas, nisi in legis actionibus centumviralium causarum lege Aebutia lata consopita sit, studium scientiamque ego praestare debeo iuris et legum vocumque earum quibus utimur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 9:1)
Tabulis pro locuplete et facile facienti dictus aut ab assibus, id est, aere dando, cum id tempora reipublicae postularent, aut a muneris pro familiari copia faciendi adsiduitate.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 16:2)
Νήπιοι, οὐδε` ἴσασιν ὅσωͺ πλέον ἥμισυ παντο`σ Οὐδ' ὅσον ἐν μαλάχηͺ τε και` ἀσφοδέλωͺ μέγ' ὄνειαρ, et quid item Hesiodus se dicere sentiat, cum dimidium plus esse toto dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, II 14:2)
Est autem hemiolios qui numerum aliquem totum in sese habet dimidiumque eius, ut tres ad duo, quindecim ad decem, triginta ad viginti;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIV 5:1)
Quis enim erit tam inops, quem ab iniuriae faciendae libidine viginti quinque asses deterreant?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION