라틴어 문장 검색

Ipsa autem verba Chrysippi, quantum valui memoria, ascripsi, ut, si cui meum istud interpretamentum videbitur esse obscurius, ad ipsius verba animadvertat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 3:1)
Itaque M. Cicero, in libro quem De Fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret obscurissimam esse et inplicatissimam, Chrysippum quoque philosophum non expedisse se in ea ait his verbis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 16:1)
Verba Q. Claudi, quibus pugna ista depicta est, adscripsi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 7:1)
Id etiam adscripsit, ut eadem, quid super illo quoque mihi videretur, facerem se certiorem, tertium ne consul et quartum an tertio et quarto dicendum esset, quoniam Romae doctum virum dicere audisset tertio et quarto consul, non tertium quartum que;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 4:2)
Quintus pater quartum' fit consul, et Pompeius timide, quod in theatro, ne adscriberet 'consul tertium' aut 'tertio,' extremas litteras non scripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 7:5)
velut sunt ista quae de C. Verre dicit, quae nos, ut in praesens potuimus, quantum memoria subpeditabat, adscripsimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 10:1)
Verba praetoris ex edicto perpetuo de flamine Diali et de sacerdote Vestae adscripsi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 32:1)
Verba Marci Catonis adscripsi ex oratione quae inscribitur De Dote, in qua id quoque scriptum est, in adulterio uxores deprehensas ius fuisse maritis necare:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 5:1)
atque inibi adscriptum quod aput Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 1:4)
adscripsimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 19:3)
Deinde adscribit Ciceronem haec ipsa interposuisse ad effugiendam infamiam nimis lascivae orationis et nitidae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 9:1)
Quapropter adscribendos eos existimavi, si quis iam statim desideraret:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IV 4:2)
Praeter huius autem verbi notionem adscribendam esse hanc ex oratione Quinti Metelli existimavi, ut definiremus Socratis esse decretum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IX 7:1)
Cum hoc in ea Capitonis epistula legissemus, id ipsum postea in M. Varronis Rerum Humanarum uno et vicesimo libro enarratius scriptum invenimus, verbaque ipsa super ea re Varronis adscripsimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 6:1)
Ea nos hic adscripsimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION