라틴어 문장 검색

errorem autem et temeritatem et ignorantiam et opinationem et suspicionem et uno nomine omnia quae essent aliena firmae et constantis assensionis a virtute sapientiaque removebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 53:4)
huic rationi quod erat consentaneum faciebat, ut contra omnium sententias disserens de sua plerosque deduceret, ut cum in eadem re paria contrariis in partibus momenta rationum invenirentur facilius ab utraque parte assensio sustineretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 57:4)
quae cum similitudine veri concinere maxime sibi videretur probabile vel veri simile ..., quod nos ad agendum sine adsensione potest invitare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS5)
sine adsensione autem dico ut id quod agimus non opinemur verum esse aut nos id scire arbitremur, agamus tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS6)
aliqua potestas sit, vindicet se in libertatem mihi autem non modo ad sapientiam caeci videmur sed ad ea ipsa quae aliqua ex parte cerni videantur hebetes et obtunsi disputationem se habuisse cum M. Varrone homine omnium facile acutissimo et sine ulla dubitatione doctissimo fixus [Reliqua librorum III et IV fragmenta suo quodque loco Lucullo subscribentur.]
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, PROOEMIUM2)
indigna homine dubitatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 86:2)
Hoc vero sine ulla dubitatione con- firmaverim, sive illa arte pariatur aliqua sive exercitatione quadam sive natura, rem unam esse omnium difficillimam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 4:3)
quorum peracutum et artis plenum orationis genus scis tamen esse exile nec satis popular adsensioni accommodatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 1:4)
Haec cum graviter tum ab exemplis copiose, tum varie, tum etiam ridicule et facete explicans eam admirationem adsensionemque commovit, dixisse ut contra nemo videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:4)
cum surgat is qui dicturus sit, significetur a corona silentium, deinde crebrae assensiones, multae admirationes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 84장 2:2)
Quae sunt omnia eius modi, ut ii, qui in custodiam nominatim dati sunt, sine ulla dubitatione a vobis damnati esse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 5:3)
Atque hoc, si placet, quale sit videamus in adsensionibus, quas prima oratione tractavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 58:1)
Si omnia fato fiunt, omnia fiunt causa antecedente, et, si adpetitus, illa etiam, quae adpetitum sequuntur, ergo etiam adsensiones;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 58:4)
non sunt igitur neque adsensiones neque actiones in nostra potestate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 58:7)
Quod enim dicantur adsensiones fieri causis antepositis, id quale sit, facile a se explicari putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 61:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION