라틴어 문장 검색

quod et ipsum in consilio est habendum, non semper tam esse acrem iudicis intentionem, ut obscuritatem apud se ipse discutiat et tenebris orationis inferat quoddam intelligentiae suae lumen, sed multis eum frequenter cogitationibus avocari, nisi tam clara fuerint, quae dicemus, ut in animum eius oratio, ut sol in oculos, etiamsi in eam non intendatur, incurrat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 62:3)
neque enim tantum id dico, eum, qui sit orator, virum bonum esse oportere, sed ne futurum quidem oratorem nisi virum . nam certe neque intelligentiam concesseris iis qui, proposita honestorum ac turpium via, peiorem sequi malent, neque prudentiam, cum in gravissimas frequenter legum, semper vero malae conscientiae poenas a semet ipsis improviso rerum exitu induantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 9:2)
Ista, mi Lucili, condenda in animum sunt, ut contemnas voluptatem ex plurium adsensione venientem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 12:1)
Aliud propositum est declamantibus et adsensionem coronae captantibus, aliud his, qui iuvenum et otiosorum aures disputatione varia aut volubili detinent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 2:1)
Nihil enim aeque et eloquentiam et omne aliud studium auribus deditum vitiavit quam popularis adsensio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 16:5)
Omne rationale animal nihil agit, nisi primum specie alicuius rei inritatum est, deinde impetum cepit, deinde adsensio confirmavit hunc impetum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 18:1)
Quid sit adsensio, dicam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 18:2)
Haec adsensio in virtute non est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 18:7)
Ergo adsensionem non habet, rationale animal non est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 19:6)
Foedus ille, quem in iudicio pro ignotissimis litigatoribus grandem natu et imperitae coronae assensiones captantem, spiritus liquit ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 121:1)
intelligentiae autem caelestis et intelligentiae hominis in conceptione veri videtur esse unus essentialis actus, ergo una natura.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 4:2)
Qui autem ab iis dissentiebant, fato adsensiones liberabant negabantque fato adsensionibus adhibito necessitatem ab his posse removeri, iique ita disserebant:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 58:3)
Turba ruunt, ad nomen singularis numeri plurale verbum applicatur, juxta intelligentiam scilicet pluralitatis rerum per subjectum nomen intelligentiae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:8)
sed, si concedunt anteire visa, nec tamen fato fieri adsensiones, quod proxima illa et continens causa non moveat adsensionem, vide, ne idem dicant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 64:2)
Intelligere autem et contemplari intellectualiter non ex aequo est intelligentiae caelestis et animae rationalis, sed per prius et posterius, quia intellectus intelligentiae est sine continuo et tempore et sine collatione et in ipsa prima rerum veritate, intellectus autem noster est cum continuo et tempore, habens se ad primas rerum veritates sicut oculus vespertilionis ad lucem solis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION