라틴어 문장 검색

huius ad extremum, sequitur qua pulvere summo cornipedum refugas orbita trita vias, crura viri innectit laqueus nodoque tenaci adstringit plantas cumque rudente ligat, postquam conposito satis instruxere paratu martyris ad poenam verbera, vincla, feras, instigant subitis clamoribus atque flagellis, iliaque infestis perfodiunt stimulis, ultima vox audita senis venerabilis haec est:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.30)
nascitur hic inopina Mali lacrimabilis astu tempestas, placidae turbatrix invida Pacis, quae tantum subita vexaret clade triumphum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1184)
Quae si non astu providentur me aut herum pessum dabunt.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 33)
Age si hic non insanit satis sua sponte instiga.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 226)
Quod si astu rem tractavit, Di vestram fidem, Quantam et quam veram laudem capiet Parmeno!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 45)
An in Astu venit?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 549)
instigem:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 419)
Sed parumne est quod omnibus nunc nobis succenset senex, Ni instigemus etiam ut nullus locus relinquatur preci?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 343)
Tum vero ingeminat clamor, cunctique sequentem instigant studiis, resonatque fragoribus aether.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 10:3)
Ille astu subit ac tremibunda supervolat hasta, et genua amplectens effatur talia supplex:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:6)
Isque ubi se nullo iam cursu evadere pugnae posse neque instantem reginam avertere cernit, consilio versare dolos ingressus et astu incipit haec:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 26:4)
Ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon fertur equo variisque instigat vocibus alas, nomine quemque vocans, reficitque in proelia pulsos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:3)
namque ut in armorum certamine adversos ictus et rectas ac simplices manus cum videre, tum etiam cavere ac propulsare facile est, aversae tectaeque minus sunt observabiles, et aliud ostendisse quam petas artis est, sic oratio, quae astu caret, pondere modo et impulsu proeliatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 21:1)
tunc quicquid aut metu aut pudore celabat, animus exponit, tunc audaciam acuit, libidinem inritat, iracundiam instigat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 2:5)
Talem nunc esse habitum tuum cogita, qualem Vergilius noster vatis inducit iam concitatae et instigatae multumque habentis in se spiritus non sui:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION