라틴어 문장 검색

adeo ut medici, quo fortius attrahant ventosae, ponant spongias frigidas aqua madefactas super ventosas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:14)
Itaque optime succedit quando parentes suam apud liberos auctoritatem tuentur, crumenam laxant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:16)
Verum hoc intelligi debet de negotiis quae huiusmodi viris imponuntur, non de iis quae ipse ad se attrahunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 11:6)
Nam et hoc certe magnes est attrahendi familiaritates et consuetudines hominum complurium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:39)
Hoc enim pacto in una regione peregrinando etiam plurium regionum notitiam et experientiam ad se attrahet et suget.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:44)
Et plerunque commodum quod eiusmodi servi ad se attrahunt est pro modulo fortunae propriae, at detrimentum quocum permutent commodum illud est pro modulo fortunae domini sui.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:17)
Nulla unquam respublica sinus suos ad novos cives recipiendos tam profuse laxavit quam respublica Romana.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:10)
Posterius est, ne quis dum ira fervet negotium quod in manibus est abrumpat, sed, utcunque irae fraenum laxet, nihil tamen agat quod revocari non possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:18)
cum autem aliqua ex ipsis, attracta ab aliquo transeunte, dormierit cum eo, proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis eius diruptus.
(불가타 성경, 바룩서, 4장43)
Numquid cadet avis super terram absque laqueo? Numquid laxatur laqueus de terra, antequam quid ceperit?
(불가타 성경, 아모스서, 3장5)
Laxant nodis colla solutis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 14:1)
scuto ab novissimis [uni] militi detracto, quod ipse eo sine scuto venerat, in primam aciem processit centurionibusque nominatim appellatis reliquos cohortatus milites signa inferre et manipulos laxare iussit, quo facilius gladiis uti possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 25장2)
Nam et adstringitur aliquid eo dempto, quod interpositum, ut id laxaretur, effecerat, et mollitur eo detracto, quod duritiem creabat, et inpletur non ipsa frictione sed eo cibo, qui postea usque ad cutem digestione quadam relaxatam penetrat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장7)
Prodestque in ieiuno prendere per multas partes cutem et adtrahere, ut relaxetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장27)
Si vero in carne vulnus est hiatque neque in unum ore facile adtrahuntur, sutura quidem aliena est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장162)

SEARCH

MENU NAVIGATION