라틴어 문장 검색

bestiis vero civis Romanos, in iis circulatorem quendam auctionum, notissimum hominem Hispali, quia deformis erat, obiecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 32 3:6)
de hereditate Preciana (quae quidem mihi magno dolori est valde enim illum amavi) sed hoc velim cures, si auctio ante meum adventum fiet, ut Pomponius aut, si is minus poterit, Camillus nostrum negotium curet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 5 3:1)
Culleonis auctio facta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 2 1:8)
, rem patefecit eosque homines sibi emptos esse dixit (sic enim placuerat) et tabulam proscripsit se familiam Catonianam venditurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 6:7)
postea quam victoria constituta est ab armisque recessimus, cum proscriberentur homines atque ex omni regione caperentur ei qui adversarii fuisse putabantur, erat ille Romae frequens atque in foro et in ore omnium cotidie versabatur, magis ut exsultare victoria nobilitatis videretur quam timere ne quid ex ea calamitatis sibi accideret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 2:3)
multa palam domum suam auferebat, plura clam de medio removebat, non pauca suis adiutoribus large effuseque donabat, reliqua constituta auctione vendebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 3:3)
eius virtute, fide, diligentia factum est ut hic potius vivus in reos quam occisus in proscriptos referretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 10장 1:5)
VT AVT EORVM BONA VENEANT QVI PROSCRIPTI SVNT;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 43장 3:2)
Roscio quaero, primum qua re civis optimi bona venierint, deinde qua re hominis eius qui neque proscriptus neque apud adversarios occisus est bona venierint, cum in eos solos lex scripta sit, deinde qua re aliquanto post eam diem venierint quae dies in lege praefinita est, deinde cur tantulo venierint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 45장 1:2)
sin, quod bona quae Rosci fuerunt tua facta sunt, idcirco hunc illius filium studes perdere, nonne ostendis id te vereri quod praeter ceteros tu metuere non debeas ne quando liberis proscriptorum bona patria reddantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 1:16)
an vero, iudices, vos non intellegitis nihil aliud agi nisi ut proscriptorum liberi quavis ratione tollantur, et eius rei initium in vestro iure iurando atque in Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 3:1)
ac primum, quod eum negoti totius et emptionis suae paenitebat, fundum proscripsit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 7장 1:2)
Acerronio, viro op. . . . modum proscripsisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 7장 1:4)
eum non ita commode posse eo tempore quo proscripsisset vendere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 3:3)
auctionem velle facere desistit, Romam proficiscitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION