라틴어 문장 검색

Talia dicens, sine uiatico salutis obiit, et corpus eius in ultimis est monasterii locis humatum, neque aliquis pro eo uel missas facere, uel psalmos cantare, uel saltim orare praesumebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV. 1:7)
ea deinde, ne populo immisso diriperentur hostiliter, venisse, bonaque Porsinnae appellata, gratiam muneris magis significante titulo quam auctionem fortunae regiae quae ne in potestate quidem populi Romani esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 154:1)
eos qui Canusium perfugerant mulier Apula nomine Busa, genere clara ac divitiis, moenibus tantum tectisque a Canusinis acceptos, frumento veste viatico etiam iuvit, pro qua ei munificentia postea, bello perfecto, ab senatu honores habiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 629:1)
secures rutra falces alveolos molas, quantum in quadraginta longas naves opus esset, tritici centum et viginti milia modium, et in viaticum decurionibus remigibusque conlaturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 702:1)
nave, equo, tabernaculo, viatico etiam a me iuvabitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 268:2)
Sequere me, viaticum ut dem a trapezita tibi, eadem opera a praetore sumam syngraphum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 397)
haec vocabula auctiones subigunt ut faciant viros.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 292)
Quin tu mi adornas ad fugam viaticum, prius quam pereo?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 115)
recte est obsignatum in vidulo marsuppium cum viatico:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 795)
auctionem hic faciam et vendam quidquid est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 9235)
Ergo nunciam vis conclamari auctionem fore?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 9246)
Auctio fiet Menaechmi mane sane septimi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 9250)
vix credo tota auctione capiet quinquagesies.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 9254)
ea comportatur praeda, ut fiat auctio publicitus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 380)
facit illum heredem fratrem patruelem suom, ipse abit ad Acheruntem sine viatico.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS39)

SEARCH

MENU NAVIGATION