라틴어 문장 검색

Itaque ille qui gloriosissimus habebatur, amisit omnia, mirabilem consiliarium, et prudentem architectum, et sapientem auditorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 4:6)
Ergo Plato quod potuit, sermonis nitorem adhibuit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 4:8)
plane non est nostrum onus Platonem crebro nominans exclamabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 10:2)
Educatus enim in medio, ut rerum omnium gnarus, auditorum nanctus vegetos sensus, et aurium delenimenta captantes, nec laudantium, sed secundum Homericos Phaeacas cum silentio admirantium, iam inde quadragesimi anni memoriam replicabat, post bellorum assiduos casus, et maxime apud Hileiam et Singaram, ubi acerrima illa nocturna concertatione pugnatum est, nostrorum copiis ingenti strage confossis, quasi dirimente quodam medio fetiali, Persas nondum Edessam nec pontes Euphratis tetigisse victores quos armipotentia fretos, successibusque magnificis, ita dilatasse decuerat regna, ut toti Asia imperarent, eo maxime tempore quo diuturnis bellorum civilium motibus, sanguis utrimque Romani roboris fundebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 7:1)
Ex his fontibus per sublimia gradiens, sermonum amplitudine Iouis aemulus Platon, visa Aegypto militavit sapientia gloriosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 21:3)
Magiam opinionum insignium auctor amplissimus Plato, hagistiam esse verbo mystico docet, divinorum incorruptissimum cultum, cuius scientiae saeculis priscis multa ex Chaldaeorum arcanis Bactrianus addidit Zoroastres, deinde Hystaspes rex prudentissimus, Darei pater.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 32:2)
illud advertens, quod apud Platonem legitur, Sophoclem tragoediarum scriptorem, aetate grandaevum, interrogatum ecquid adhuc feminis misceretur, negantem, id adiecisse, quod gauderet harum rerum amorem ut rabiosum quendam effugisse dominum et crudelem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 2:2)
Cumque nihil quaestiones reperirent assiduae, mandare magistris equitum auditoribus princeps, ut agerent in exsilium Claudium et Sallustium pronuntiarent capitis reum, pollicitus quod eum revocabit ad supplicium raptum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 7:2)
Hanc professionem oratorum forensium, πολιτικῆσ μορίου εἴδωλον (id est civilitatis particulae umbram) vel adulationis partem quartam esse definit Platonis, Epicurus autem κακοτεχνίαν nominans inter artes numerat malas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 3:1)
Florebant elegantiae priscae patrociniis tribunalia, cum oratores concitae facundiae, attenti studiis doctrinarum, ingenio fide copiis ornamentisque dicendi pluribus eminebant, ut Demosthenes, quo dicturo concursus audiendi causa ex tota Graecia fieri solitos monumentis Atticis continetur, et Callistratus, quem nobilem illam super Oropo causam (qui locus in Euboea est) perorantem, idem Demosthenes, Academia cum Platone relicta, sectatus est:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 5:1)
item Zenonem illum antiquum Velia oriundum, qui primus omnium ἀπορίασ sollertissimo artificio ambifariam dissoluerit, eum quoque Zenonem longe decorissimum fuisse, ut Plato autumat;
(아풀레이우스, 변명 4:14)
etiamne, Aemiliane, si Platonis ipsius exemplo doceo factos?
(아풀레이우스, 변명 10:7)
disce igitur uersus Platonis philosophi in puerum Astera, si tamen tantus natu potes litteras discere:
(아풀레이우스, 변명 10:10)
item eiusdem Platonis in Alexin Phaedrumque pueros coniuncto carmine:
(아풀레이우스, 변명 10:11)
ceterum Maximum quicquam putas culpaturum, quod sciat Platonis exemplo a me factum?
(아풀레이우스, 변명 10:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION