라틴어 문장 검색

Atque in dierum quidem diffissionibus conperendinationibusque et aliis quibusdam legitimis ritibus ex ipsa lege Iulia et ex Sabini Masurii et quorundam aliorum iurisperitorum commentariis commoniti et adminiculati sumus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 2:2)
Matrimonium hoc mense Augusti sequentis consummatum fuit apud Edinburgum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 13:4)
Quod si quis humani generis ipsius potentiam et imperium in rerum universitatem instaurare et amplificare conetur, ea proculdubio ambitio (si modo ita vocanda sit) reliquis et sanior est et augustior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:6)
Mortuus est Augustus Caesar voce certe urbana:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:25)
Quod discrimen bene apud Tacitum Caesarem Augustum inter et Tiberium adnotatum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 2:2)
Etenim de Livia sic ait, quod esset cum artibus mariti et simulatione filii bene composita, artes imperii Augusto, simulationem Tiberio attribuens.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 2:3)
Cuius rei exempla cernuntur in Augusto Caesare, Cosmo duce Florentiae, Gastono de Fois, et aliis nonnullis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:9)
Id quod ante omnia suavissimo odore aerem crescens imbuit est viola, praecipue alba, flore multiplici, quae bis quotannis floret, medio Aprilis et sub finem Augusti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 3:6)
Tum defixo paululum uisu et uelut in augustam suae mentis sedem recepta sic coepit:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:1)
Da, pater, augustam menti conscendere sedem,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 22:1)
Calvisium Sabinum cum cohortibus V paucisque equitibus in Aetoliam misit;
(카이사르, 내란기, 3권 34:3)
Aetolia, Acarnania, Amphilochis per Cassium Longinum et Calvisium Sabinum, ut demonstravimus, receptis temptandam sibi Achaiam ac paulo longius progrediendum existimabat Caesar.
(카이사르, 내란기, 3권 56:1)
Itaque eo Calenum misit eique Sabinum et Cassium cum cohortibus adiungit.
(카이사르, 내란기, 3권 56:2)
In eo flumine pons erat. Ibi praesidium ponit et in altera parte fluminis Q. Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit; castra in altitudinem pedum XII vallo fossaque duodeviginti pedum muniri iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 5장6)
Q. Titurium Sabinum legatum cum legionibus tribus in Venellos, Coriosolites Lexoviosque mittit, qui eam manum distinendam curet.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 11장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION