라틴어 문장 검색

itemque auras fluminum atque stagnorum;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 3:3)
illa per auras tot freta, tot montes uno contenta volatu transilit et Phrygiae mediis adfigitur arvis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:110)
Ecce levis frondes a tergo concutit aura:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:260)
deteriore luto pravus quos edidit auctor, quem merito Grai perhibent Epimethea vates, et nihil aetherii sparsit per membra vigoris, hi pecudum ritu non impendentia vitant nec res ante vident;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:286)
haec vox aetheriis insonet axibus, haec vox per populos, per mare transeat:
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:17)
crebris propugnat iactibus ultro et longe sua membra tegit, tortumque per auras evolat excusso nativum missile tergo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice11)
divino spirant altaria fumo, et Pelusiacas productus ad usque paludes Indus odor penetrat nares completque salubri tempestate viros et nectare dulcior aura ostia nigrantis Nili septena vaporat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix43)
pronuba fit Natura deis ferrumque maritat aura tenax:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete20)
Ut stetit ante ducem discussas Roma per auras, conscia ter sonuit rupes et inhorruit atrum maiestate nemus.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:58)
ipsi vela regent, ipsis donantibus auras navita tranquillo moderabitur aequore pinum.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:121)
ver inde serenum protinus et liquidi clementior aura Favoni pratis te croceis pingat;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:134)
quae flamma per auras excutiat rutilos tractus aut fulmina velox torqueat aut tristem figat crinita cometem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:57)
illa per occultum Ligurum se moenibus infert et castos levibus plantis ingressa penates invenit aetherios signantem pulvere cursus, quos pia sollicito deprendit pollice Memphis:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:65)
qui laetis risum salibus movisse facetus, qui nutu manibusque loquax, cui tibia flatu, cui plectro pulsanda chelys, qui pulpita socco personat aut alte graditur maiore cothurno, et qui magna levi detrudens murmura tactu innumeras voces segetis moderatus aenae intonet erranti digito penitusque trabali vecte laborantes in carmina concitet undas, vel qui more avium sese iaculentur in auras corporaque aedificent celeri crescentia nexu, quorum compositam puer amentatus in arcem emicet et vinctu plantae vel cruribus haerens pendula librato figat vestigia saltu.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:166)
cum conderet artus nostros, aetheriis miscens terrena, Prometheus, sinceram patri mentem furatus Olympo continuit claustris indignantemque revinxit et, cum non aliter possent mortalia fingi, adiunxit geminas.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:130)

SEARCH

MENU NAVIGATION