라틴어 문장 검색

pulvinar vero divae geniale locatur sedibus in medus, Indo quod dente politum tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6416)
Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella Hiberna fiant candidiora nive, mane domo cum exis et cum te octava quiete e molli longo suscitat hora die?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 801)
Nam dies nova splendescit ab ortu auroram demonstrans, que iam tenebras diuturne calamitatis attenuat iamque aure orientales crebrescunt;
(단테 알리기에리, Epistolae 25:2)
omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt vera bona atque illis multum diversa, remota erroris nebula, quid enim ratione timemus aut cupimus?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X1)
primum aurora novo cum spargit lumine terras et variae volucres nemora avia pervolitantes aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent, quam subito soleat sol ortus tempore tali convestire sua perfundens omnia luce, omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:2)
nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast, quae non audierit mixtos vagitibus aegris ploratus, mortis comites et funeris atri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:18)
nec te fallit item quid corporis auferat et quid detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram aurorae perductus ab exoriente nitore, praesertim si cum summost clamore profusus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:7)
quin etiam gallum noctem explaudentibus alis auroram clara consuetum voce vocare, noenu queunt rapidi contra constare leones inque tueri:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:17)
forsitan et rosea sol alte lampade lucens possideat multum caecis fervoribus ignem circum se, nullo qui sit fulgore notatus, aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 23:6)
nec plangore diem magno solemque per agros quaerebant pavidi palantes noctis in umbris, sed taciti respectabant somnoque sepulti, dum rosea face sol inferret lumina caelo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:18)
Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 15:1)
Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 11:1)
Cum primum aurora respergit lumine terras
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 25:3)
Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 31:1)
Interea Oceani linquens Aurora cubile
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 31:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION