라틴어 문장 검색

q. t. nihil est enim sermo patrius Ausoniusque nisi avitus, quippe cum Ausonii antiqui Italiae populi fuisse referantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8366)
et quod iunxit 'faciamque omnis' * * * sic enim dictae sunt leges avitae et patritae et utramque legem sacrorum complexus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8369)
exulat extra solum suum habitat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2251)
quod Tarquinium dixisse ferunt exulantem, tum se intellexisse, quos fidos amicos habuisset, quos infidos, cum iam neutris gratiam referre posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 68:4)
Quam ille facile tali ingenio, diutius si vixisset, vel paternam esset vel avitam gloriam consecutus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 2:2)
At vero eius filii diserti et omnibus vel naturae vel doctrinae praesidiis ad dicendum parati, cum civitatem vel paterno consilio vel avitis armis florentissimam accepissent, ista praeclara gubernatrice, ut ais, civitatum eloquentia rem publicam dissipaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 38:5)
Iam qui incolunt eas urbes, non haerent in suis sedibus, sed volucri semper spe et cogitatione rapiuntur a domo longius, atque etiam cum manent corpore, animo tamen exulant et vagantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 11:3)
audire te arbitror, Scipio, hospes tuus avitus Masinissa quae faciat hodie nonaginta natus annos:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 44:1)
Avitum mihi hospitium est cum Lysone, Lysonis filio, Lilybitano, valdeque ab eo observor cognovique dignum et patre et avo ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 34 1:1)
haec enim pulchritudo etiam in terris patritam illam et avitam, ut ait Theophrastus, philosophiam cognitionis cupiditate incensam excitavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 44:1)
huiusne vitae propositio et cogitatio aut Thyestem levare poterit aut Aeetam, de quo paulo ante dixi, aut Telamonem pulsum patria exulantem atque egentem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 39:1)
nam iure exulantem consolari non oportet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 107:8)
C. PLINIUS AVITO SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 61)
Illud plane non triste solum verum etiam luctuosum, quod Iulius Avitus decessit dum ex quaestura redit, decessit in nave, procul a fratre amantissimo, procul a matre a sororibus - nihil ista ad mortuum pertinent, sed pertinuerunt cum moreretur, pertinent ad hos qui supersunt -;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 3:1)
Omnia mihi studia, omnes curas, omnia avocamenta exemit excussit eripuit dolor, quem ex morte Iuni Aviti gravissimum cepi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION