라틴어 문장 검색

inde minutatim dulcis didicere querellas, tibia quas fundit digitis pulsata canentum, avia per nemora ac silvas saltusque reperta, per loca pastorum deserta atque otia dia.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:3)
Hic utique custodem prohibitorem avium furumque significat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 15:5)
quo nunc instinctus mente vigenti, Avia Pieridum peragro loca nullius ante Trita solo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 3:3)
Tunc fragor armorum, magnaeque per avia voces Auditae nemorum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:27)
Brundusium decimis iubet hanc adtingere castris, Et cunctas revocare rates, quas avius Hydrus, Antiquusque Taras, secretaque litora Leucae, Quas recipit Salapina palus, et subdita Sipus Montibus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:1)
Letiferae tibi caussa morae fuit avia Lesbos, Et prior in Nili pervenit litora Caesar.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:3)
Alcime, quem raptum domino crescentibus annis Labicana levi caespite velat humus, Accipe non Pario nutantia pondera saxo, Quae cineri vanus dat ruitura labor, Sed faciles buxos et opacas palmitis umbras Quaeque virent lacrimis roscida prata meis Accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXVIII1)
An delicatae sole rursus Europae Inter tepentes post meridie buxos Sedet ambulatve liber acribus curis?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX9)
Quis coniugem te, quis vocabit uxorem, Philomelus aviam quam vocaverat nuper?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIII8)
Auditur quantum Massyla per avia murmur, Innumero quotiens silva leone furit, Pallidus attonitos ad Poena mapalia pastor Cum revocat tauros et sine mente pecus:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LIII1)
Pyrrhae filia, Nestoris noverca, Quam vidit Niobe puella canam, Laertes aviam senex vocavit, Nutricem Priamus, socrum Thyestes, Iam cornicibus omnibus superstes, Hoc tandem sita prurit in sepulchro Calvo Plutia cum Melanthione.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXVII1)
Tu mihi das, aviae qualia mane soles.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, CIV10)
Has tu priores frigore et fame siccus Et non recenti pallidus magis buxo Irus tuorum temporum sequebaris.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXII4)
Quid faciet nullos hic inventura capillos Multifido buxus quae tibi dente datur?
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXV Pectines1)
et contra, ubi de timore agit namque avia cursu dum sequor et nota excedo regione viarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3592)

SEARCH

MENU NAVIGATION