라틴어 문장 검색

ille ego Saturni proles, cui machina rerum servit et immensum tendit per inane potestas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:156)
iam felix oritur proles;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:204)
tu mea, tu proles?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:39)
en aurea nascitur aetas, en proles antiqua redit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:22)
hic proles atavum deducens Aelia Nervam tranquillique Pii bellatoresque Severi.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:183)
in prolem transcurrit gratia patrum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:20)
quod dominis speratur avus?"
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:110)
dedit haec exordia lucis Eucherio puerumque ferens hic regia mater Augusto monstravit avo;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:91)
Omnes enim, sicut M. Varro iam temporibus avorum conquestus est, patres familiae falce et aratro relictis intra murum correpsimus et in circis potius ac theatris quam in segetibus ac vinetis manus movemus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 15:1)
At mehercules vera illa Romuli proles assiduis venatibus nec minus agrestibus operibus exercitata firmissimis praevaluit corporibus ac militiam belli, cum res postulavit, facile sustinuit durata pacis laboribus semperque rusticam plebem praeposuit urbanae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 17:3)
ut mota aequaliter humus novelli seminis radicibus, quamcumque in partem prorepserint, molliter cedat, nec incrementa duritia sua reverberet, sed tenero velut in nutritio sinu recipiat, et caelestes admittat imbres eosque alendis seminibus dispenset, ac suis omnibus partibus ad educandam prolem novam conspiret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 7:2)
Namque id maxime vitem infestat, ubi non omnis pars bracchii pari vice laborat, neque aequa portione sucum proli suae dispensat sed ab uno latere exsugitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 9:2)
eandemque post decimum non esse utilem, quod ex annosa matre tarda sit atque iners proles.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 28장 1:3)
In educando genere mularum antiquissimum est diligenter exquirere atque explorare parentem futurae prolis feminam et marem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 1:1)
Nam cum hae corporis partes nigrae aut maculosae sunt, pulla vel etiam varia nascitur proles;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION