라틴어 문장 검색

Defuncto autem Aethelwulfo rege, Aethelbald, filius eius, contra Dei interdictum et Christianorum dignitatem, necnon et contra omnium paganorum consuetudinem, thorum patris sui ascendens, Iuthittam, Karoli, Francorum regis, filiam, cum magna ab omnibus audientibus infamia, in matrimonium duxit, effrenisque duobus et dimidio annis Occidentalium Saxonum post patrem regni gubernacula rexit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 17 20:1)
ipsi etenim ambo filii Hlothuuici regis Francorum erant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 68 71:4)
ipse quoque Hlothuuicus filius Karoli Francorum regis erat, cuius filiam Iuthittam Aethelwulfus, Occidentalium Saxonum rex, ad reginam sibi paterna voluntate suscepit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 68 71:6)
Eodem quoque anno Carolus, Alamannorum rex, Occidentalium Francorum regnum et omnia regna, quae sunt inter mare Tyrrhenum et illum marinum sinum, qui inter Antiquos Saxones et Gallos adiacet, voluntario omnium consensu accepit, absque Armoricano regno.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 70 73:1)
ipse vero Hlothuuicus germanus Karoli regis Francorum, patris Iuthittae, reginae praedictae, erat:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 70 73:3)
disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone; convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum ", dicit Dominus Deus.
(불가타 성경, 아모스서, 1장8)
Quia Gaza deserta erit, et Ascalon desolata, Azotum in meridie eicient, et Accaron eradicabitur.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장4)
Et habitabit spurius in Azoto, et disperdam superbiam Philisthim.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장6)
Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gazeron et usque in campos Idumaeae et Azoti et Iamniae; et ceciderunt ex illis usque ad tria milia virorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장15)
Et declinavit Iudas in Azotum terram alienigenarum et diruit aras eorum et sculptilia deorum ipsorum succendit igne et expoliavit exuvias civitatum. Et reversus est in terram Iudae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장68)
et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장15)
Et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum. Et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장77)
Et insecutus est eum Ionathas in Azotum, et exercitus commiserunt proelium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장78)
et equi dispersi sunt in campo et fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장83)
Et succendit Ionathas Azotum et civitates, quae erant in circuitu eius, et accepit spolia eorum et templum Dagon et omnes, qui fugerunt in illud, succendit igne.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장84)

SEARCH

MENU NAVIGATION