라틴어 문장 검색

saxis nec modicis, ut quae non praeparassent, sed quod cuique temere trepidanti ad manum venisset, ut insueti, nec arte nec viribus adiuvantes ictum, utebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 262:1)
quod saltu iniquo, loco alieno cum adortus nos hostis esset, duae simul acies primi et novissimi agminis haerentem ad impedimenta nostra exercitum barbarorum circumvenerunt, quod multa milia illo ipso die, plura multo post dies paucos ceciderunt et ceperunt, hoc, si ipsi tacuerint, vos scituros, cum testis orationis meae totus exercitus sit, non credunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 627:1)
inde et in Thracia quasdam urbes, novae atque insuetae libertatis vitio seditionibus principum turbatas, partibus, quae domestico certamine vincerentur, adiungendo sese cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 253:1)
atrox in principio proelium fuit, et Hispanis recenti victoria inflatis et insueta ignominia milite Romano accenso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 354:1)
et ut quibus insuetus liberalior victus esset avidius vino ciboque corpora onerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 23:2)
ea res barbaros miraculo terruit abscisae aquae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 125:1)
gladiatorum munus, Romanae consuetudinis, primo maiore cum terrore hominum, insuetorum ad tale spectaculum, quam voluptate dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 235:1)
adsuetis regio imperio tamen novi imperii formam terribilem praebuit tribunal, summoto aditus, praeco, accensus, insueta omnia oculis auribusque quae vel socios, nedum hostis victos, terrere possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 343:1)
insvetos acies inferre pedestres quia saxis, quae torrens intulerat, inpediti Arcades, omissis equis pedestrem pugnam insueti inierant et a Latinis pellebantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3641)

SEARCH

MENU NAVIGATION