라틴어 문장 검색

sedecim praetoriae, quattuor urbanae cohortes scribebantur, quis singula milia inessent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장6)
quamvis indignus, si ita maluerat, urbanae militiae adscribebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장3)
namque Lucilius Bassus post praefecturam alae Ravennati simul ac Misenensi classibus a Vitellio praepositus, quod non statim praefecturam praetorii adeptus foret, iniquam iracundiam flagitiosa perfidia ulciscebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장10)
Basso eadem molienti minor difficultas erat, lubrica ad mutandam fidem classe ob memoriam recentis pro Othone militiae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 101장4)
Lucilius Bassus classis Ravennatis praefectus ambiguos militum animos, quod magna pars Dalmatae Pannoniique erant, quae provinciae Vespasiano tenebantur, partibus eius adgregaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장3)
Bassus pudore seu metu, quisnam exitus foret, intra domum opperiebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장5)
Bassus honorata custodia Liburnicis navibus Atriam pervectus a praefecto alae Vibennio Rufino, praesidium illic agitante, vincitur, sed exoluta statim vincula interventu Hormi Caesaris liberti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장10)
id Basso, id Caecinae visum, postquam domos hortos opes principi abstulerint, etiam militem auferre.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장14)
mox tertiadecimanos ad extruendum amphitheatrum relictos, ut sunt procacia urbanae plebis ingenia, petulantibus iurgiis inluserant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장6)
atque illum in nemore Aricino desidem et marcentem proditio Lucilii Bassi ac defectio classis Ravennatis perculit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장3)
Fabius interim Valens multo ac molli concubinarum spadonumque agmine segnius quam ad bellum incedens, proditam a Lucilio Basso Ravennatem classem pernicibus nuntiis accepit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 40장1)
vis consiliorum penes Annium Bassum legionis legatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장7)
data in auxilium urbana cohors et gladiatores, quibus Iulianus praeerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 57장6)
esse illi proprium militem cohortium urbanarum, nec defuturas vigilum cohortis, servitia ipsorum, fortunam partium, et omnia prona victoribus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 64장2)
igitur tamquam omnis res publica in Vespasiani sinum cecidisset, primores senatus et plerique equestris ordinis omnisque miles urbanus et vigiles domum Flavii Sabini complevere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION