라틴어 문장 검색

Eodem anno Aelfred rex navali proelio in mare contra sex naves paganorum belligeravit, et unam ex eis cepit, ceteris per fugam elapsis.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 48 51:1)
Et eodem anno Aelfred, Angulsaxonum rex, navali proelio contra paganicas naves in mare congressus est;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 64 67:1)
Cumque ad ostium Sture fluminis advenissent, confestim tredecim naves paganorum, paratae ad bellum, obviaverunt eis, initoque navali proelio, hinc inde acriter pugnantes, pagani omnes occisi et omnes naves cum omni pecunia eorum captae sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 67 70:2)
Cumque inde victrix regia classis dormiret, pagani, qui Orientalium Anglorum regionem habitabant, congregatis undecunque navibus, eidem regiae classi in ostio eiusdem fluminis in mari obviaverunt, consertoque navali proelio, pagani victoriam habuerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 67 70:3)
Esto ergo etiam bellando pacificus, ut eos, quos expugnas, ad pacis utilitatem vincendo perducas;
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 6:7)
Itaque Vergilius Cleopatram e navali proelio in Aegyptum fugientem vento iapyge ferri ait, ecum quoque Apulum eodem quo ventum vocabulo 'iapygem' appellavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 24:1)
Nos pro tuis iniuriis continuis animo tenus commoti inimiciter tecum bellare studemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 9:2)
quae sit earum , quae obsidionalis, quae civica, quae muralis, quae castrensis, quae navalis, quae ovalis, quae oleaginea.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 1:2)
triumphalem, obsidionalem, civicam, muralem, castrensem, navalem ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 3:2)
Navalis est, qua donari solet proelio qui primus in hostium navem armatus transiluit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 19:1)
Et muralis autem et castrensis et navalis fieri ex auro solent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 20:1)
cor meum credidit, proinde atque diceret quem ego stultus homo credidi - summum fore suasorem ad bellandum, is me dehortatur dissuadetque ne bellum faciam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 11:3)
CIVITAS Rodiensis et insulae opportunitate et operum nobilitatibus et navigandi sollertia navalibusque victoriis celebrata est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 2:1)
Quid me nunc factum esset, inquit, quantoque artius pressiusque conflictata essem, si P. Claudius, frater meus, navali proelio classem navium cum ingenti civium numero non perdidisset?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 3:3)
Nam neque eodem tempore neque per eosdem homines cum Achaeis et cum Pyrro bellatum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION