라틴어 문장 검색

quod si fingere nobis et iungere formas velimus, qualis ille maritimus Triton pingitur, natantibus invehens beluis adiunctis humano corpori, nolis esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 78:3)
An quicquam tam puerile dici potest (ut eundem locum diutius urgeam) quam si ea genera beluarum, quae in rubro mari Indiave gignantur, nulla esse dicamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 97:1)
elephanto beluarum nulla prudentior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 97:7)
ipsi qui inridentur Aegyptii nullam beluam nisi ob aliquam utilitatem quam ex ea caperent consecraverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 101:3)
ita concludam, tamen beluas a barbaris propter beneficium consecratas, vestrorum deorum non modo beneficium nullum extare, sed ne factum quidem omnino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 101:7)
quid iam de hominum genere dicam, qui quasi cultores terrae constituti non patiuntur eam nec inmanitate beluarum efferari nec stirpium asperitate vastari, quorumque operibus agri insulae litoraque collucent distincta tectis et urbibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 99:2)
At vero quanta maris est pulchritudo, quae species universi, quae multitudo et varietas insularum, quae amoenitates orarum ac litorum, quot genera quamque disparia partim submersarum partim fluitantium et innantium beluarum partim ad saxa nativis testis inhaerentium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 100:1)
Dedit autem eadem natura beluis et sensum et appetitum, ut altero conatum haberent ad naturales pastus capessendos, altero secernerent pestifera a salutaribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:1)
iam vero immanes et feras beluas nanciscimur venando, ut et vescamur is et exerceamur in venando ad similitudinem bellicae disciplinae et utamur domitis et condocefactis, ut elephantis, multaque ex earum corporibus remedia morbis et vulneribus eligamus, sicut ex quibusdam stirpibus et herbis, quarum utilitates longinqui temporis usu et periclitatione percepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 161:1)
Sed pertinet ad omnem officii quaestionem semper in promptu habere, quantum natura hominis pecudibus reliquisque beluis antecedat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 136:1)
Itaque, quae in rebus inanimis quaeque in usu et tractatione beluarum fiunt utiliter ad hominum vitam, artibus ea tribuuntur operosis, hominum autem studia ad amplificationem nostrarum rerum prompta ac parata [virorum praestantium] sapientia et virtute excitantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 22:2)
Quid enim interest, utrum ex homine se convertat quis in beluam an hominis figura immanitatem gerat beluae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 104:3)
qui quamquam figura est hominis, morum tamen inmanitate vastissimas vincit beluas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 74:2)
Ergo ille Indus aut Poenus unam coercet beluam, et eam docilem et humanis moribus adsuetam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 109:9)
Ecquid ergo primum mutis tribuemus beluis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION