라틴어 문장 검색

ego enim etsi maximam actionem puto repugnare visis obsistere opinionibus adsensus lubricos sustinere, credoque Clitomacho ita scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum a Carneade, quod ut feram et inmanem beluam sic ex animis nostris adsensionem id est opinationem et temeritatem extraxisset, tamen, ut ea pars defensionis relinquatur, quid impediet actionem eius qui probabilia sequitur nulla re inpediente?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 145:2)
satis est in illa quidem tam audaci, tam nefaria belua docere, magnam ei causam, magnam spem in Milonis morte propositam, magnas utilitates fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 1:2)
quin etiam quaerit ab ipso, cum quidem eum beluam appellat, utrum illa verba an portenta sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 2:3)
Ipsam aegritudinem, quam nos ut taetram et inmanem beluam fugiendam diximus, non sine magna utilitate a natura dicunt constitutam, ut homines castigationibus reprehensionibus ignominiis adfici se in delicto dolerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 45:1)
illum, quem libidinibus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius voluptates undique hauriat, eo gravius ardentiusque sitientem, nonne recte miserrimum dixeris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:5)
nempe piscibus beluisque expositus es, et qui paulo ante iactabas vires imperii tui, de tam magna nave ne tabulam quidem naufragus habes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:15)
Per nos Scylla patri caros furata capillos Pube premit rabidos inguinibusque canes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1216)
filia purpureos Niso furata capillos pube premit rabidos inguinibusque canes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:220)
sed neque fulvus aper media tam saevus in ira est, fulmineo rabidos cum rotat ore canes,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 36:5)
dixerit e multis aliquis 'quid virus in angues adicis, et rabidae tradis ovile lupae?'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 2:3)
plenaque curvato pandere vela sinu, pertinet ad faciem rabidos compescere mores:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 106:1)
Et nondum memoratis omnibus unda insonuit, veniensque inmenso belua ponto inminet et latum sub pectore possidet aequor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:7)
rabida qui concitus ira implevit pariter ternis latratibus auras et sparsit virides spumis albentibus agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:5)
Ecce ruunt vasto rabidi clamore bimembres telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 51:1)
Sensit et innitens, quae stabat proxima, moli, "non ego prodigium nec sum fera belua, virgo, sed deus" inquit "aquae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION