라틴어 문장 검색

Neque enim a beneficiis, quibus Berzellai galaadites David parricidam filium fugientem, et suscepit, et fovit, et numeravit amicum, inter tantos viros partam credimus amicitiam, sed ab ipsa potius tantam gratiam profecisse non dubitamus.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:1)
Sic et foedus illud venerabile, quod inter David et Ionathan, non spes futurae utilitatis, sed virtutis contemplatio consecravit, multum utrisque novimus contulisse, cum illius industria vita sit alterius reservata, illius beneficio, huius non sit posteritas deleta.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:4)
Quod si forte contigerit in aliquo nos legem amicitiae praeterire, vitemus superbiam, et amici gratiam humilitatis beneficio repetamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:25)
qui iracundiam patientia comprimant, levitatem servata gravitate cohibeant, suspiciones dilectionis contemplatione propellant.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:10)
Si talis fuerit, ut ei amicitia subtrahatur, numquam tamen subtrahatur dilectio.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:28)
dilectio et affectio, securitas et iucunditas.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:3)
Familiaritas proinde illa in qua talia continentur, ei neganda est, non subtrahenda dilectio;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:14)
Deinde amicitiae ponendum diximus fundamentum, Dei scilicet dilectionem;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:27)
numquam tamen ei dilectionem subtrahas, auxilium tollas, neges consilium.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:38)
Aliquam, rogo, a te ipso, huius tuae dilectionis mercedem iudicas exigendam?
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:15)
non statim a proposita dilectione vel electione resilias, quamdiu correctionis eius spes ulla relucet.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:4)
Iam in beneficiis, quomodo colenda sit, attendamus, et hinc aliquid de alienis manibus extorqueamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:47)
Sic et nos debemus amicorum necessitates subtilius explorare, petiturum beneficiis praevenire, talem in dando modum servare, ut ille gratiam videatur praestare qui accepit, magis quam ille qui dedit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:22)
Sunt tamen alia in spiritali amore beneficia, quibus et adesse sibi, et prodesse possunt amici.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:1)
et sic ex fraternae caritatis dulcedine in illum sublimiorem locum dilectionis divinae splendorem altius evolare;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION