라틴어 문장 검색

Sic et nos debemus amicorum necessitates subtilius explorare, petiturum beneficiis praevenire, talem in dando modum servare, ut ille gratiam videatur praestare qui accepit, magis quam ille qui dedit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:22)
Sunt tamen alia in spiritali amore beneficia, quibus et adesse sibi, et prodesse possunt amici.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:1)
Cavendum autem magnopere est, ne tenerior affectus maiores utilitates impediat;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:4)
Haec est enim amicitia ordinata, ut ratio regat affectum, nec tam quid illorum suavitas, quam quid multorum petat utilitas attendamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:6)
Segniciem superat Solercia, Seria Ludum, Vtilitas Dampnum, Studium fugat Occia, Sensus Stulticiam dampnat, Nugasque Silencia uincunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:14)
Cur a tua memoria mei facis peregrinari notitiam, in quo mea munera me loquuntur, quae te tot beneficiorum praelargis beavi muneribus?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:6)
Sicut enim in mundo, solaris caloris beneficium rebus medicatur languentibus, sic in homine, calor a cordis fundamento procedens, humani corporis partes vivificando exhilarat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:65)
sic sine cordis beneficio, vitalis potentia spirat inaniter.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:70)
Ad officium etiam scripturae, calamum praepotentem eidem fueram elargita, ut in competentibus schedulis ejusdem calami scripturam poscentibus, quarum meae largitionis beneficio fuerat compotita, juxta meae orthographiae normulam, rerum genera figuraret, ne a propriae descriptionis semita in falsigraphiae devio eumdem divagari sustineret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:11)
Qui, quamvis umbratili credulitatis deceptus imagine, meis se credat commilitare comitiis, hominesque histrionali prodigalitatis figuratione decepti, in eo Largitatis odorent vestigia, tamen a nostrae amicationis beneficio longa relegatione suspenditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:23)
Nuptiis Baldewini inaestimabili apparatu celebratis, decretum consilio communi et majorum civitatis et regionis, ut idem Taphnuz eum genero suo de statu terrae et utilitate civitatis tractaret, eo quod vir esset provectae aetatis et sanioris consilii, sicque se invicem mutuo praevenirent honore:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:12)
Hi quatuor ammiraldi ex triginta civitatibus, quae in circuitu longe lateque ad Antiochiam pertinentes, regi Darsiano tributariae suberant, quatuor ditiores dono et gratia Darsiani in beneficio tenent, singuli singulas centum castellis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 72:10)
«Unum, Petre, te scire volo quod Christiani eligant, scilicet ut omnis imberbis juventus ad nos transeant, mihi et domino meo, regi Corrozan, servientes, quos magnis beneficiis et muneribus ditabimus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 90:7)
- Supra dictus Gerhardus incolumis remissus beneficiis honoratur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 29:2)
Cui statim in remunerationem sui magni laboris maxima terrae beneficia centum marcarum cum castello, quod dicitur ad S. Abraham, in praesentia omnium fidelium qui aderant, largitus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 30:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION