라틴어 문장 검색

Quomodo principium mentem mouet, erigit aurem, Excitat auditum, cor iudicis apparat illi, Quo magis attentus, docilis magis atque benignus Redditur auditor et mentem dedicat auri;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:14)
Tabe sua uiciat comitem, sociumque planetam Vel seuum seuire docet, uel forte benignum Nequicia docet esse trucem leditque ueneno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 26:5)
Hiis uerbis gauisa, poli regina benigno Reddidit affatu quod se preberet eunti Consortem callisque ducem gressusque magistram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:11)
Sed quoniam totus scintillat in igne beato Hic locus et flamme nutu blanditur amico, Censetur polus empireus cui flamma benignis Ignibus arridet aulamque nitoribus ornat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:9)
Tristicies, Lamenta, Dolor, Pressura, Ruine Eius in obsequium feruent, dominique fatentur Miliciam, belloque calent cum rege ministri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:11)
Alteri quoque lateri blandienti lasciviens gemmarum benigna oculis gratiabatur serenitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:49)
Cum sapphiro vero hyacinthus ejus insistendo vestigiis, ipsi velut assecla ancillando, praefati luminis nunquam fraudabatur aspectu, brevique [0435B] in superjecta distantia, ejus orbem currunt pariter aut sequuntur, aut una sequens stella, alteri praeeundi concedit obsequia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:73)
Sic rerum universitas ad virginis fluens obsequium, miro certamine laborabat sibi virginis gratiam comparare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:32)
Ingenialis namque potentia, potestasque logistica, virtus etiam praeteritorum recordativa, diversis capitis thalamis habitantes, ejus fervescunt obsequio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:58)
Terrestria animalia sub meae districtionis examine, diversas suorum obsequiorum meo imperio profitentur militias.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:23)
et crudelissimam in eos exercuerunt necem, et praecipue in regno Lotharingiae, asserentes adesse principium expeditionis suae et obsequii contra hostes fidei Christianae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 54:2)
Et utrinque hinc et hinc omisso comitatu suorum, dux solummodo Wernero de Greis, viro nobilissimo et propinquo ejus, Reinardo de Tul et Petro evocatis, pontem qui paludi imminet ascendit, in quo regem [0412C] reperiens, benignissime salutavit, et humili devotione osculatus est eum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 8:2)
«GODEFRIDUS dux imperatori fidem et obsequium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:6)
qui benigne annuit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 48:10)
Hac in regione Maresch, uxor Baldewini nobilissima [0454A] quam de regno Angliae eduxit, diutina corporis molestia aggravata et duci Godefrido commendata, vitam exhalavit, sepulta catholicis obsequiis, cujus nomen erat Godwera.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 54:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION