라틴어 문장 검색

Ruris bibliotheca delicati, Vicinam videt unde lector urbem, Inter carmina sanctiora si quis Lascivae fuerit locus Thaliae, Hos nido licet inseras vel imo, Septem quos tibi misimus libellos Auctoris calamo sui notatos:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XVII1)
At tu munere dedicata parvo Quae cantaberis orbe nota toto, Pignus pectoris hoc mei tuere, Iuli bibliotheca Martialis.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XVII3)
illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum inge- nium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studere se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa, quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr7)
Pellibus exiguis artatur Livius ingens, Quem mea non totum bibliotheca capit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXC Titus Livius in membranis1)
quod etiam in comoediis a servis timentibus legimus factum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5124)
centauro magna feminini est generis, si de navi dicas, ut in eunuchum suam, cum comoediam diceret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1221)
et forte aut suum ignem, aut Iovis, acceptum spirasse pro eo, ut sit 'contra' non adversus Iovem, sed similiter, a pari, ut Terentius in Adelphis in capite comoediae ille ut item contra me habeat facio sedulo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5673)
sicut etiam in comoediis in- venimus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 147)
nec parasitorum in comoediis assentatio faceta nobis videretur, nisi essent milites gloriosi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 124:7)
homo simillimus Atheniensis Hyperboli, cuius improbitatem veteres Atticorum comoediae notaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 4:7)
nam in Tusculano cum essem vellemque e bibliotheca pueri Luculli quibusdam libris uti, veni in eius villam, ut eos ipse, ut solebam, depromerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 9:1)
quo cum venissem, M. Catonem, quem ibi esse nescieram, vidi in bibliotheca sedentem multis circumfusum Stoicorum libris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 9:2)
Quo genere non modo Plautus noster et Atticorum antiqua comoedia, sed etiam philosophorum Socraticorum libri referti sunt, multaque multorum facete dicta, ut ea, quae a sene Catone collecta sunt, quae vocant ἀποφθέγματα. Facilis igitur est distinctio ingenui et illiberalis ioci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:2)
Itaque et in tragoedia comicum vitiosum est et in comoedia turpe tragicum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 1장 1:4)
bibliothecas me hercule omnium philosophorum unus mihi videtur xii tabularum libellus, si quis legum fontis et capita viderit, et auctoritatis pondere et utilitatis ubertate superare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 195:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION