라틴어 문장 검색

Reditus autem annui a rege Scotiae in sustentationem uxoris suae assignati fuerunt bis mille librarum post mortem Iacobi, et mille librarum in praesenti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 14:3)
Propter hoc crimen et alia quaedam ei imputata, condemnatus est in summa bis mille librarum, cumque vir esset animosus et prioribus vexationibus induratus, ne dodrantem quidem solvere voluit, et simul (ut videtur) verbis quibusdam contumacibus in eiusmodi prosecutiones invectus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:23)
Itaque si istae doctrinae plane instar plantae a stirpibus suis revulsae non essent, sed utero naturae adhaererent atque ab eadem alerentur, id minime eventurum fuisset, quod per annos bis mille jam fieri videmus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:4)
ita tamen ut bis in die repercutiantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 338:2)
sit natura inquisita Fluxus et Refluxus Maris, ille bis repetitus in die atque sexhorarius in accessibus et recessibus singulis, cum differentia nonnulla quae coincidit in motum lunae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 345:2)
Primi generis sunt (missis bis-oculis et hujusmodi, quae valent tantum ad corrigendam et levandam infirmitatem visus non bene dispositi, atque ideo nihil amplius informant) ea quae nuper inventa sunt perspicilla;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:1)
neque est in aere ex vacuo bis millies (tantum enim esse oportet) plus quam in auro.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:6)
Id quod ante omnia suavissimo odore aerem crescens imbuit est viola, praecipue alba, flore multiplici, quae bis quotannis floret, medio Aprilis et sub finem Augusti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 3:6)
Mihi quidem placet quatuor iugera gramineto assignari fruticeto, bis quatuor ad ambulacra ad latera, et horto praecipuo duodecim.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:4)
Similiter indubitatum est usum pulveris pyrii et tormentorum igneorum Chinensibus ante annos bis mille innotuisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 8:4)
et tertia vice sicut semel et bis contra Beniamin et Gabaa exercitum produxerunt.
(불가타 성경, 판관기, 20장30)
ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac splendorem atque iactantiam magnitudinis suae multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장4)
In via ruinae non eas et non offendes bis in lapides; ne credas te viae inexploratae, ne ponas animae tuae scandalum.
(불가타 성경, 집회서, 32장25)
et timuit, ne non haberet ut semel et bis in sumptus et donaria, quae dederat antea larga manu, et abundaverat super reges, qui ante eum fuerant.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장30)
" Qui missi erant a rege, cum male locuti sunt; exiit angelus et percussit in eis centum octoginta quinque milia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장41)

SEARCH

MENU NAVIGATION