라틴어 문장 검색

hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum forte locum quemvis, expressit multa vaporis semina seque simul cum eo commiscuit igni, insinuatus ibi vortex versatur in arto et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:12)
Nunc tamen illa modis quibus inritata repente flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet, expediam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:1)
nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa gignier et taetro concrescere odore bitumen, denique ubi argenti venas aurique secuntur, terrai penitus scrutantes abdita ferro, qualis expiret Scaptensula subter odores?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:15)
intima pars hominum vero flagrabat ad ossa, flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:11)
— Recoquunt patrios fornacibus enses;
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 63:1)
Primus Thessalicae rector telluris Itonos In formam calidae percussit pondera massae, Fudit et argentum flammis, aurumque moneta Fregit et immensis coxit fornacibus aera.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:75)
caminis fornacibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5801)
nec mirandum duas eum posuisse conparationes, cum et in secundo hoc fecerit, ut in segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit, aut rapidus montano flumine torrens, et in georgicis tres ponat conparationes, ut frigidus ut quondam silvis inmurmurat auster, ut mare sollicitum stridit refluentibus undis, aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5952)
unde in secundo Aeneidis et "salsae fruges" et in quarto "ipsa mola". incende bitumine l. id est lauros divino igne consume;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 8210)
nam bitumen ex ful- mine dicitur procreari:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 8211)
undantem ruptis fornacibus aetnam malum enim omen est, quando non fumi, sed flammarum egerit globos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4721)
bestiarum autem terrenae sunt aliae, partim aquatiles, aliae quasi ancipites in utraque sede viventes, sunt quaedam etiam quae igne nasci putentur appareantque in ardentibus fornacibus saepe volitantes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 103:5)
Igitur fornaci pariter duo signa intulit;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Prometheus et Dolus: De veritate et mendacio.8)
facta dea est Fornax:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권332)
laeti Fornace coloni orant, ut fruges temperet illa suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권333)

SEARCH

MENU NAVIGATION