라틴어 문장 검색

inest in eadem explicatione naturae insatiabilis quaedam e cognoscendis rebus voluptas, in qua una confectis rebus necessariis vacui negotiis honeste ac liberaliter possimus vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 17:1)
haec est nec omnia spernentis praeter virtutem et virtutem ipsam suis laudibus amplificantis oratio, denique haec est undique completa et perfecta explicatio summi boni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 96:4)
utitur explicatione naturae, ut pellaturmortis et religionis metus124 15sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)189)
de eorum explicatione naturae 124 15 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)465)
Iam vero quid vos illa delectat explicatio fabularum et enodatio nominum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 62:1)
Testes sunt permulti in utramque partem, sed brevitatis causa familia contenti erimus una.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 56:4)
accedat eodem oportet lepos quidam facetiaeque et eruditio libero digna celeritasque et brevitas et respondendi et lacessendi subtili venustate atque urbanitate coniuncta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 17:2)
est enim definitio rerum earum, quae sunt eius rei propriae, quam definire volumus, brevis et circumscripta quaedam explicatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 189:5)
itaque qualis apud Graecos Pherecydes, Hellanicus, Acusilas fuit aliique permulti, talis noster Cato et Pictor et Piso, qui neque tenent, quibus rebus ornetur oratio - modo enim huc ista sunt importata - et, dum intellegatur quid dicant, unam dicendi laudem putant esse brevitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 53:2)
Itemque illa, quae sunt alterius generis, quae tota ab oratore pariuntur, excogitationem non habent difficilem, explicationem magis inlustrem perpolitamque desiderant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 120:1)
Sed quoniam illa pars, in qua rerum ipsarum explicatio ac defensio posita est, videtur omnem huius generis quasi doctrinam continere, de ea primum loquemur et pauca dicemus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 129:3)
Narrare vero rem quod breviter iubent, si brevitas appellanda est, cum verbum nullum redundat, brevis est L. Crassi oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 326:1)
sin tum est brevitas, cum tantum verborum est quantum necesse est, aliquando id opus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 326:2)
Quod si hanc brevitatem quaesisset:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 327:3)
quamquam hoc ipsum "effertur, imus," concisum est ita, ut non brevitati servitum sit, sed magis venustati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 327:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION