라틴어 문장 검색

spatiis iniqvis angustis, ut "spatioque subit Serge- stus iniquo". et dicit se carminis brevitate constrictum hortos plenius non posse describere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1471)
Brevitas autem laus est interdum in aliqua parte dicendi, in universa eloquentia laudem non habet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 2:5)
Nam ut horum concisis sententiis, interdum etiam non satis [autem] apertis cum brevitate tum nimio acumine, officit Theopompus elatione atque altitudine orationis suae (quod idem Lysiae Demosthenes) sic Catonis luminibus obstruxit haec posteriorum quasi exaggerata altius oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 2:3)
Qui quidem cum peracutus esset ad excogitandum quid in iure aut in aequo verum aut esset aut non esset, turn verbis erat ad rem cum summa brevitate mirabiliter aptus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 2:3)
nihil est enim in historia pura et inlustri brevitate dulcius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 2:8)
At enim, quem ad modum tute dicebas, negat Epicurus diuturnitatem quidem temporis ad beate vivendum aliquid afferre, nec minorem voluptatem percipi in brevitate temporis, quam si illa sit sempiterna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 113:4)
non vident alia brevitate pluris aestimari, alia diuturnitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 61:3)
itaque non discedit ab eorum curatione, quibus praeposita vitam omnem debet gubernare, ut mirari satis istorum inconstantiam non possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 53:1)
Quoniam, inquiunt, omne peccatum inbecillitatis et inconstantiae est, haec autem vitia in omnibus stultis aeque magna sunt, necesse est paria esse peccata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 105:2)
Quasi vero aut concedatur in omnibus stultis aeque magna esse vitia, et eadem inbecillitate et inconstantia L. Tubulum fuisse, qua illum, cuius is condemnatus est rogatione, P. Scaevolam, et quasi nihil inter res quoque ipsas, in quibus peccatur, intersit, ut, quo hae maiores minoresve sint, eo, quae peccentur in his rebus, aut maiora sint aut minora!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 105:3)
scilicet vocabulis rerum mutatis inconstantiae crimen ille effugit, nos effugere non possumus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 117:5)
Sed venio ad inconstantiae crimen, ne saepius dicas me aberrare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 120:1)
Iam de Platonis inconstantia longum est dicere, qui in Timaeo patrem huius mundi nominari neget posse, in Legum autem libris quid sit omnino deus anquiri oportere non censeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 30:1)
Nec vero Theophrasti inconstantia ferenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 35:1)
Cum poetarum autem errore coniungere licet portenta magorum Aegyptiorumque in eodem genere dementiam, tum etiam vulgi opiniones, quae in maxima inconstantia veritatis ignoratione versantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 43:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION