라틴어 문장 검색

Aut vaga cum Tethys Rutupinaque litora fervent, Unda Caledonios fallit turbata Britannos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:29)
Namque memor generis Carthaginis impia proles Imminet Hesperiae, multusque in pectore vano est Hannibal;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:41)
Sili, Castalidum decus sororum, Qui periuria barbari furoris Ingenti premis ore perfidosque Astus Hannibalis levisque Poenos Magnis cedere cogis Africanis:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIV1)
Hunc puer ad Libycas iuraverat Hannibal aras;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLIII5)
Ansere Romano quamvis satur Hannibal esset, Ipse suas numquam barbarus edit aves.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXIII Numidicae1)
pelori promunctorium Siciliae est secundum Sallustium, dictum a gubernatore Hannibalis illic sepulto, qui fuerat occisus per regis ignorantiam, cum se eius dolo propter angustias freti crederet esse deceptum, veniens de Petilia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4113)
et ostendit Hannibalem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6252)
an quia post longum tempus nascetur Hannibal, ideo 'ex ossibus' posuit?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6257)
barcen hoc cognomen familiae Hannibalis fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6323)
namque per Corneliam nepotes Scipionis Africani fuerunt, unde Iuvenalis ad eam tolle tuum precor Hannibalem victumque Syphacem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8422)
maior Africanus, Aemilianus minor, qui obsidione Carthaginis ab Italia revocavit Hannibalem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8424)
hic postea cum Hannibalis impetum ferre non posset, mora eum elusit - nam oportuna loca praeoccupans a vastatione Italiae compescuit - et ad Campaniam traxit, ubi deliciis eius virtus obtorpuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8456)
illud namque Ovidii in metamorphoseos fabulosum est, incensam ab Hannibale Ardeam in hanc avem esse conversam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4123)
apud quam Hannibal delevit populum Romanum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7113)
denique cum ludi circenses Apollini celebrarentur et Hannibal nuntiatus esset circa portam Collinam urbi ingruere, omnes raptis armis concurrerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1104)

SEARCH

MENU NAVIGATION