라틴어 문장 검색

Iam nunc sollemnis ducere pompas ad delubra iuvat caesosque videre iuvencos, vel scaena ut versis discedat frontibus utque purpurea intexti tollant aulaea Britanni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:13)
ac ne quis modici transiliat munera Liberi, Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero debellata, monet Sithoniis non levis Euhius, cum fas atque nefas exiguo fine libidinum discernunt avidi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 185)
corinthiorum amator verborum, Thucydides Britannus, Atticae febris, tau Gallicum, al, min, et sil ut male elisit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 90:3)
Nam cetera eius tela, quibus genus humanum debellatur, grandinis more dissultant, quae incussa tectis sine ullo habitatoris incommodo crepitat ac solvitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 9:2)
Debellandae sunt in primis voluptates, quae, ut vides, saeva quoque ad se ingenia rapuerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 6:3)
nominis nostri silentium faciens, sed virtus et firmitas animi et pax in ceterum parta, si semel in aliquo certamine debellata fortuna est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 16:5)
Ille Britannos ultra noti litora ponti et caeruleos scuta Brigantas dare Romuleis colla catenis iussit et ipsum nova Romanae iura securis tremere Oceanum.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:16)
Quantam cepisset voluptatem, si illum post debellata arma civilia vidisset securae paci prae- sidentem, non adgnoscens bonum suum nec satis credens, quotiens ad se respexisset, potuisse illum virum in domo sua nasci !
(세네카, 행복론, Liber III 148:2)
en qui Britannis primus imposuit iugum, ignota tantis classibus texit freta interque gentes barbaras tutus fuit et saeva maria, coniugis scelere occidit;
(세네카, 옥타비아 1:10)
"iam iamque tener spe frangitur agnus atque absens avido crepitat iam praeda palato, quin et Aremoricus piratam Saxona tractus sperabat, cui pelle salum sulcare Britannum ludus et assuto glaucum mare findere lembo."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 159)
veni cum mediterraneo instructu ad debellandos subiugandosque istos Medulicae supellectilis epulones.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 7:4)
"immania vulnera, rector, integrare iubes, Furias et Lemnon et artis arma inserta toris debellatosque pudendo ense mares;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권15)
ut si quando ruit debellatasque relinquit Eurus aquas, pax ipsa tumet pontumque iacentem exanimis iam volvit hiemps:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권34)
hic amor, hoc una timidi fortesque sequuntur nobilitare manus, infectaque sanguine tela coniugibus servant parvisque ostendere natis, sic ubi Maura diu populatum rura leonem, quem propter clausique greges vigilantque magistri, pastorum lassae debellavere cohortes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권94)
Insuper eos debellatis qui eam sciunt petere, qui etiam possunt impetrare, dum sciunt petere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 29장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION