라틴어 문장 검색

Tum vero ad vocem celeres, qua bucina signum dira dedit, raptis concurrunt undique telis indomiti agricolae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 22:3)
Bello dat signum rauca cruentum bucina.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 17:4)
Huc tu iussos adsperge sapores, trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen, tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 3:5)
quod si omnino recipiendum est, nihil causae est, cur non illam vocis modulationem fidibus ac tibiis, immo me hercule, quod est huic deformitati propius, cymbalis adiuvemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 206:2)
tertia misit bucina signum:
(세네카, Thyestes 815:1)
mollia Dircaeae pulsabunt tympana Thebae, capripedes calamo Panes hiante canent, vertice turrigero iuxta dea magna Cybebe tundet ad Idaeos cymbala rauca choros.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1714)
hic ubi, mortalis dexter cum quaereret urbes, cymbala Thebano concrepuere deo-- at nunc invisae magno cum crimine Baiae, quis deus in vestra constitit hostis aqua?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 182)
bucina cogebat priscos ad uerba Quiritis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 17)
"et iam quarta canit uenturam bucina lucem, ipsaque in Oceanum sidera lapsa cadunt."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 439)
nunc intra muros pastoris bucina lenti cantat, et in uestris ossibus arua metunt.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1018)
tandem murmure bucinae strepentis snspensas tubicen vocans quadrigas effundit celeres in arva currus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium76)
hoc plaudunt grege Lydiae tumentes, illic cymbala tinnulaeque Gades, illic agmina confremunt Syrorum, hic plebs scenica quique comminutis permutant vitreis gregale sulpur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres29)
vigiliis deinde dispositis ceteris omnibus tesseram dari iubet, ubi secundae vigiliae bucina datum signum esset, armati cum silentio ad se convenirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 389:1)
ab hoc sermone cum digressi essent, et Appius quamvis ferociter loquentem collegam non dubitaret tamen litteras super tanta re ab Roma exspectaturum, Fulvius, ne id ipsum impedimentum incepto foret, dimittens praetorium tribunis militum ac praefectis socium imperavit uti duobus milibus equitum delectis denuntiarent ut ad tertiam bucinam praesto essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 209:1)
occulebat vim quod prae ululatibus tympanorumque et cymbalorum strepitu nulla vox quiritantium inter stupra et caedes exaudiri poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 90:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION