라틴어 문장 검색

ingenioseque visus est Gavius caelibes dicere veluti caelites, quod onere gravissimo vacent, idque Graeco argumento iuvit, ἠι¨θέουσ enim eadem de causa dici affirmat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 256:2)
multum agit sexus, aetas, condicio, ut in , senibus, pupillis, liberos, parentes, coniuges adlegantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 22:4)
condicionis etiam distantia, nam clarus an obscurus, magistratus an privatus, pater an filius, civis an peregrinus, liber an servus, maritus an caelebs, parens liberorum an orbus sit, plurimum distat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 120:2)
Non, mulieri, idem pupillo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 167:7)
Sed tamen alia patris adversus filium, tutoris adversus pupillum, mariti adversus uxorem moderatio est (hi enim praeferunt eorum ipsorum, a quibus laeduntur, caritatem, neque alio modo invisos eos faciunt quam quod amare ipsi videntur), alia, cum senex adolescentis alieni convicium, honestus inferioris fert;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 87:2)
nec causanti pupillo sic tutor irascatur unquam, ut non remaneant amoris vestigia et sacra quaedam patris eius . iam quomodo contra abdicantem patrem, querentem uxorem, agi causam oporteret, in libro, ut arbitror, dixi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 60:1)
De Pompei capite pupillus et spado tulere sententiam, de Crasso crudelis et insolens Parthus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 7:1)
inquis, "quadragenarium pupillum cogitas sub tutela tua continere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 1:5)
Hoc viro hoc feminae, hoc marito hoc caelibi convenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 8:3)
neve desertus foret a paelice umquam barbara caelebs torus, ablatam Achilli diligit Lyrnesida, nec rapere puduit e sinu avulsam viri - en Paridis hostem, nunc novum vulnus gerens amore Phrygiae vatis incensus furit, et post tropaea Troica ac versum Ilium captae maritus remeat et Priami gener.
(세네카, 아가멤논 4:13)
Quomodo male filiae suae consulet, qui illam contumeliose et saepe repudiate collocavit, malus pater familiae habebitur, qui negotiorum gestorum damnato patrimonii sui curam mandaverit, quomodo dementissime testabitur, qui tutorem filio reliquerit pupillorum spoliatorem, sic pessime beneficia dare dicetur, quicumque ingratos eligit, in quos peritura conferat.
(세네카, 행복론, Liber IV 129:1)
Ausus est enim et pupillus adhuc et praetextatus iudicibus reos commendare et gratiam suam foro interponere tam efficaciter quidem, ut quaedam iudicia constet ab illo rapta.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 28:2)
Pupillus relictus sub tutorum cura usque ad quartum decimum annum fuit, sub matris tutela semper.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 144:3)
Ideo unicis quo plus indulgetur, pupillisque quo plus licet, corruptior animus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 112:3)
non vicit illum caelibis semper tori regina gentis vidua Thermodontiae, nec ad omne clarum facinus audaces manus stabuli fugavit turpis Augei labor.
(세네카, Hercules Furens 3:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION