라틴어 문장 검색

se caelibem, orbum, nuptiis et adoptando Britannico paratum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장5)
Caede Messalinae convulsa principis domus, orto apud libertos certamine, quis deligeret uxorem Claudio, caelibis vitae intoleranti et coniugum imperiis obnoxio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 1장1)
et rumoribus nihil silentio transmittentium, quia Vinio vidua filia, caelebs Otho, gener ac socer destinabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장6)
uerum amissa uxore Lepida duobusque ex ea filiis remansit in caelibatu neque sollicitari ulla condicione amplius potuit, ne Agrippinae quidem, uiduata morte Domiti[i] maritum quoque adhuc necdum caelibem Galbam adeo omnibus sollicitauerat modis, ut in conuentu matronarum correpta iurgio atque etiam manu pulsata sit a matre Lepidae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 5장 1:3)
usque novos divae melioris ad ignis urbe sedent laeti Minyae viduisque vacantes
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 390:2)
Romam - cui, post tot triumphorum pompas, et verbo et opere Christus orbis confirmavit imperium, quam etiam illle Petrus, et Paulus gentium predicator, in apostolicam sedem aspergine proprii sanguinis consecravit -, cum Ieremia, non lugenda prevenientes, sed post ipsa dolentes, viduam et desertam lugere compellimur.
(단테 알리기에리, Epistolae 74:3)
21. Quod ut gloriosa longanimitas foveat et defendat, Romam urbem, nunc utroque lumine destitutam, nunc Annibali nedum alii miserandam, solam sedentem et viduam prout superius proclamatur, qualis est, pro modulo vestre ymaginis ante mentales oculos affigatis oportet. 22.
(단테 알리기에리, Epistolae 82:1)
O beata domus, in qua morantur Anna vidua, virgines prophetissae, geminus Samuhel nutritus in templo!
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 6:3)
"Frater sororem virginem deserit, caelibem spernit virgo germanum, et, cum in eodem proposito esse se simulent, quaerunt alienorum spiritale solacium, ut domi habeant carnale commercium."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:61)
"Dico autem innuptis et viduis:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 14:19)
Vidua, quae soluta est vinculo maritali, nihil necesse habet nisi perseverare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:1)
Si propter officium clericatus aut vidua tibi visitatur aut virgo, numquam domum solus introeas talesque habeto socios, quorum contubernio non infameris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:32)
Si familiarius est aliquid loquendum, habet nutricem, maiorem domus virginem, viduam, maritatam;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:35)
Qui de monogamia sacerdos est, quare viduam hortatur, ut δίγαμοσ sit?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:7)
"vidua, quae marito placere desivit et iuxta apostolum vere vidua est, nihil habet necessarium nisi persevcrantiam."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:59)

SEARCH

MENU NAVIGATION