라틴어 문장 검색

te dicere possum, Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, conpluris alios, doctos ego quos et amicos prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque, arridere velim, doliturus, si placeant spe deterius nostra.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:16)
tum Florus arridens, numquid , inquit, melius dicere vis quam ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 176:3)
extrahitur quidam e carcere in conuiuium praetoris, cui stupenti misero meretrix arridet.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 5:8)
deinde, cum reprehendisset hanc suam non reddendi tacitam voluptatem, intellegens arrisisse illud lucellum sibi redit ad eandem tabernam et ait :
(세네카, 행복론, Liber VII 112:8)
Nihilo minus tamen more optimorum parentium, qui maledictis suorum in- fantium arrident, non cessant di beneficia congerere de beneficiorum auctore dubitantibus, sed aequali tenore bona sua per gentes populosque distribuunt;
(세네카, 행복론, Liber VII 150:1)
bonum fuisse principem Augustum, bene illi parentis nomen convenisse fatemur ob nullam aliam causam, quam quod contumelias quoque suas, quae acerbiores principibus solent esse quam iniuriae, nulla crudelitate exsequebatur, quod probrosis in se dictis adrisit, quod dare illum poenas apparebat, cum exigeret, quod, quoscumque ob adulterium filiae suae damnaverat, adeo non occidit, ut dimissis quo tutiores essent, diplomata daret.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 65:2)
Imbecillos oculos esse scias, qui ad alienam lippitudinem et ipsi subfunduntur, tam mehercules quam morbum esse, non hilaritatem, semper adridere ridentibus et ad omnium oscitationem ipsum quoque os diducere;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 28:3)
inde est quod adridemus ridentibus et contristat nos turba maerentium et effervescimus ad aliena certamina.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 12:1)
Sic respondetur, funeribus suis adridendum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 97:4)
sic, sic, caelicolae, precor, vincat femina coniuges, vir longe superet viros.
(세네카, 메데아 2:8)
Memora quod unum scire caelicolae volunt, contaminarit rege quis caeso manus.
(세네카, 오이디푸스 6:5)
sed post caelicolas etiam mediocria fertur cantica semideum sustinuisse deus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Anthemio Augusto bis consuli5)
parvulus hic gemino cinctus serpente novercae inscius arridet monstris ludumque putando insidias, dum nescit, amat vultuque dolentis exstingui deflet quos ipse interficit angues, praeterea sparsis sunt haec subiecta figuris:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium53)
tunc ego arridens:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 9:13)
Ecce iterum Amantius, nugigerulus noster, Massiliam suam repetit, aliquid, ut moris est, de manubiis civitatis domum reportaturus, si tamen . . . aut 1 cataplus arriserit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION