라틴어 문장 검색

Ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat, auro tegat, purpura vestiat, eo deliciarum opumque perducat, ut terram marmoribus abscondas, non tantum habere tibi liceat, sed calcare divitias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 8:3)
Quod facere solent, qui serius exierunt et volunt tempus celeritate reparare, calcar addamus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 13:1)
Puta enim avaritiam relaxatam, puta adstrictam esse luxuriam, temeritati frenos iniectos, ignaviae subditum calcar;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 23:7)
haec clava reges saepe mactavit feros.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:18)
calcar ait esse virtutis, hac erepta inermem animum et ad conatus magnos pigrum inertemque fieri.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 15:4)
iuravit itaque se amnem illum regis comitatus auferentem eo redacturum, ut transiri calcarique etiam a feminis posset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 127:2)
Hi nempe oculi, qui non ferunt nisi varium ac recenti cura nitens marmor, qui mensam nisi crebris distinctam venis, qui nolunt domi nisi auro pretiosiora calcari, aequissimo animo foris et scabras lutosasque semitas spectant et maiorem partem occurrentium squalidam, parietes insularum exesos, rimosos, inaequales.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 205:1)
Fortem vocemus cuius ex umeris leo, donum puellae factus, et clava excidit fulsitque pictum veste Sidonia latus?
(세네카, Hercules Furens 7:7)
in coniugem nunc clava libratur gravis:
(세네카, Hercules Furens 15:7)
En fusus humi saeva feroci corde volutat somnia (nondum est tanti pestis superata mali clavaeque gravi lassum solitus mandare caput quaerit vacua pondera dextra, motu iactans bracchia vano) nec adhuc omnis expulit aestus, sed ut ingenti vexata noto servat longos unda tumultus et iam vento cessante tumet.
(세네카, Hercules Furens 16:7)
Hic quem per nrbes ire praeclarum vides et fulva tergo spolia -gestantem ferae, qui regna miseris donat et celsis rapit, vasta gravatus horridam clava manum, cuius triumphos ultimi Seres canunt et quisquis alius orbe concepto iacet, levis est nec illum gloriae stimulat decof;
(세네카, Hercules Oetaeus 7:4)
namque ut subactus Herculis clava horridi Achelous omnis facilis in species dari tandem peractis omnibus patuit feris unoque turpe subdidit cornu caput, me coniugem dum victor Alcides habet, repetebat Argos, forte per campos vagus Euenos altum gurgitem in pontum ferens iam paene summis turbidus silvis erat.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:20)
ut stetit ad aras omne votivum pecus totumque tauris gemuit auratis nemus, spolium leonis sordidum tabo exuit posuitque clavae pondus et pharetra graves laxavit umeros, veste tum fulgens tua, cana revinctus populo horrentem comam, succendit aras:
(세네카, Hercules Oetaeus 12:10)
et manu, clavam modo qua gerebat, fila deduxit properante fuso:
(세네카, 파이드라 4:27)
"ite, boues, Herculis ite boues, nostrae labor ultime clauae, bis mihi quaesitae, bis mea praeda, boues, aruaque mugitu sancite Bouaria longo:"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 98)

SEARCH

MENU NAVIGATION