라틴어 문장 검색

tu Beneventani sutoris nomen habentem siccabis calicem nasorum quattuor ac iam quassatum et rupto poscentem sulpura vitro.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V26)
pars ultima ludi accipit has animas aliusque in carcere nervos, sed tibi communem calicem facit uxor et illis, cum quibus Albanum Surrentinumque recuset flava ruinosi lupa degustare sepulchri, horum consiliis nubunt subitaeque recedunt, his languentem animum servant et seria vitae, his clunem atque latus discunt vibrare magistris, quicquid praeterea scit qui docet, haud tamen illi semper habenda fides:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI185)
Lateranus ad illos thermarum calices inscriptaque lintea vadit maturus bello Armeniae Syriaeque tuendis amnibus et Rheno atque Histro;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII66)
plebeios calices et paucis assibus emptos porriget incultus puer atque a frigore tutus.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI44)
Est etiam historia non adeo notissima nationem quandam hominum fuisse prope Heracleam ab Hercule constitutam Cylicranorum, conposito nomine ἀπὸ τῆς κύλικος, quod poculi genus nos una littera inmutata calicem dicimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 18:1)
Sed si nec focus est nudi nec sponda grabati Nec curtus Chiones Antiopesve calix, Cerea si pendet lumbis et scripta lacerna Dimidiasque nates Gallica paeda tegit, Pasceris et nigrae solo nidore culinae Et bibis inmundam cum cane pronus aquam:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCII4)
Te conviva leget mixto quincunce, sed ante Incipiat positus quam tepuisse calix.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, I6)
Quod nulli calicem tuum propinas, Humane facis, Horme, non superbe.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XV1)
Si dixi, Coracine, te cinaedum, Iratam mihi Pontiae lagonam, Iratum calicem mihi Metili:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLIII3)
Prodat perspicuus ne duo vina calix.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXV3)
His comes accessit spongia, mappa, calix, Semodiusque fabae cum vimine Picenarum, Et Laletanae nigra lagona sapae;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LIII3)
Undecima lassus cum iam discederet hora, Asse duos calices emit et ipse tulit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIX5)
Septem post calices Opimiani Denso cum iaceam triente blaesus, Affers nescio quas mihi tabellas Et dicis 'Modo liberum esse iussi Nastam - servolus est mihi paternus - :
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXVII1)
Tolle, puer, calices tepidique toreumata Nili Et mihi secura pocula trade manu Trita patrum labris et tonso pura ministro;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XI1)
Nec toga nec focus est nec tritus cimice lectus Nec tibi de bibula sarta palude teges, Nec puer aut senior, nulla est ancilla nec infans, Nec sera nec clavis nec canis atque calix.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION