라틴어 문장 검색

idque cum argumentis docuerat, quod ita nati essemus, ut et blandiri subtiliter, a quibus esset petendum, et adversarios minaciter terrere possemus et rem gestam exponere et id, quod intenderemus, confirmare et, quod contra diceretur, refellere, ad extremum deprecari aliquid et conqueri, quibus in rebus omnis oratorum versaretur facultas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 90:2)
conquerenda condicio communis periculi, si ingeniis hominum criminosorum sit exposita vita innocentium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 4:9)
Quae est igitur ista calliditas res vetustate robustas calumniando velle pervertere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 53:1)
"Quae est igitur ista calliditas res vetustate robustas calumniando velle pervertere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 53:1)
si vero meam salutem contra illius impetum in me crudelissimum defenderim, satis habeas nihil me etiam tecum de tui fratris iniuria conqueri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 8:3)
sed calumniabar ipse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 2 3:2)
nam quod ante calumniatus sum, indicabo malitiam meam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 7 1:2)
quas idcirco non commemoro, ne de miseriis meorum necessariorum conquerens homines quos nolo videar offendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 7 2:3)
meque etiam, si diutius calumniarentur, redire iussistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 11장 1:4)
his de rebus tantis tamque atrocibus neque satis me commode dicere neque satis graviter conqueri neque satis libere vociferari posse intellego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 4장 1:1)
Roscius fuerit, conquerantur de istorum scelere et iniuriis, orent ut et illius mortui famam et fili innocentis fortunas conservatas velit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 2:2)
cum enim aliquid habeat quod possit criminose ac suspiciose dicere, aperte ludificari et calumniari sciens non videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 1:5)
Roscius in civitate ut de eo potissimum conqueramur - verum ego hoc quaero:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 43장 2:4)
at si in causa pari discedere inferior videretur, tamen esset non mediocriter conquerendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 3:8)
iacet res in controversiis isto calumniante biennium, usque dum inveniretur qua ratione res ab usitata consuetudine recederet et in hoc singulare iudicium causa omnis concluderetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION